Latin
Book 9, lines 9.1.574-9.1.587
Justinian, Codex 9.1.574-587
Not analysed yet
CJ. 9. 22. 0. Ad legem corneliam de falsis.
CJ. 9. 22. 1: Imperator Antoninus
Si partus subiecti crimen diversae parti obicitis, causa capitalis in tempus pubertatis pueri differri non debuit, sicut iam pridem mihi et divo severo patri meo placuit. neque enim verisimile est eam quae arguitur non ex fide causam suam defensuram, cum periculum capitis subeat. *ant. a. severino. *<a 212 pp. Non.Mart. Duobus aspris conss. >
CJ. 9. 22. 2: Imperator Alexander Severus
Satis aperte divorum parentum meorum rescriptis declaratum est, cum morandae solutionis gratia a debitore falsi crimen obicitur, nihilo minus salva exsecutione criminis debitorem ad solutionem compelli oportere. *alex. a. valerio. *<a 223 pp. Iii non. Mai. Maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 9. 22. 3: Imperator Alexander Severus
Maiorem severitatem exigit, ut merita eorum qui falsis rescriptionibus utuntur digna poena coerceantur. sed qui deceptus est per alium, si suam innocentiam probat et eum a quo accepit exhibet, se liberat. *alex. a. maximo. *<a 227 pp. Iiii k. Ian. Albino et maximo conss. >
CJ. 9. 22. 4: Imperator Alexander Severus
Licet ex tabulis, quas sub nomine patris tui uxorem eius, id est novercam tuam, subrepto vero testamento falsas protulisse adlegas, cum crimen admissum ignores, legatum adscriptum tibi consecutus sis, tamen non impedieris accusationem contra eam impletis sollemnibus instituere. *alex. a. cassio. *<a 227 pp. Xi k. Ian. Albino et maximo conss. >
CJ. 9. 22. 5: Imperator Alexander Severus
Falsi quidem crimen vel aliud capitale movere vos matri vestrae secta mea non patitur. sed ea res pecuniarium compendium non aufert. si enim de fide scripturae ,unde eadem mater vestra fideicommissum sibi vindicat, dubitatio est, inquiri fides veritatis etiam sine metu criminis potest. *alex. a. petronio. *<a 230 pp. iii k. sept. agricola et clemente conss. >
CJ. 9. 22. 6: Imperator Philippus
Qui falsas tabulas dixerit nec tenuerit, ad defuncti iudicium adspirare non potest. *philipp. a. et philipp. c. ulpio. *<a 245 pp. xv k. april. philippo a. et titiano conss. >
CJ. 9. 22. 7: Imperatores valer. ,gallien.