# Codex 9.1.588-602

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.588-9.1.602. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.588

Ipse significas, cum primo adversarii instrumenta protulerunt, fidem eorum te habuisse suspectam. facta igitur transactione difficile est, ut is qui provinciam regit velut falsum, cui semel adquievisti, tibi accusare permittat. * valer. et gallien. aa. et valer. c. heliodoro. * <a 258 pp. iii k. iul. tusco et basso conss.>
CJ.9.22.8: Imperatores valer., gallien.
Si falsos codicillos ab his contra quos supplicas factos esse contendis, non ideo accusationem evadere possunt, quod se illis negent uti. nam illis prodest instrumenti usu abstinere, qui non ipsi machinatores falsi esse dicuntur et quos periculo solus usus adstrinxerit. qui autem compositis per scelus codicillis in severitatem legis corneliae inciderunt, non possunt defensiones eius recusando crimen evitare. * valer. et gallien. aa. et c. marino. * <a 259 pp. iii k. iul. aemiliano et basso conss.>
CJ.9.22.9pr.: Imperatores carinus, numer.
Si docueris apud praesidem provinciae ab intestato te heredem eius extitisse, qui codicillos scripserat, ordinarium est, ut in hereditatis possessione constitutus fideicommissa praebeas, quae iure relicta sunt, nisi consilium est codicillos falsos arguere. * carinus et numer. aa. messio. * <a 284 pp. iii k. april. carino ii et numeriano aa. conss.>
CJ.9.22.9.1: Imperatores carinus, numer.
Quod si criminaliter coeptum interventu indulgentiae sopitum est, habes tamen residuam indagnationem, potest de fide scripturae civiliter quaeri. <a 284 pp. iii k. april. carino ii et numeriano aa. conss.>
CJ.9.22.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum suppositi partus crimen patrui tui uxori moveas, apud rectorem provinciae instituta accusatione id proba. * diocl. et maxim. aa. legitimo. * <a 285 pp. xi k. oct. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>
CJ.9.22.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si lis pecuniaria apud pedaneos iudices remissa est, etiam de fide instrumenti civiliter apud eos iuxta responsum viri prudentissimi pauli requiretur. * diocl. et maxim. aa. isidoro. * <a 287 pp.X k.Iul.Diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
CJ.9.22.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Querella falsi temporalibus praescriptionibus non excluditur nisi viginti annorum exceptione, sicut cetera quoque fere crimina. * diocl. et maxim. aa. et cc.Primo. * <a 293 s.Vi id.Aug.Viminacio aa. conss.>
CJ.9.22.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui veluti praesentem scripsisse res recepisse suas, cum absens esset, conscripsit, non ignoranti quicquam aufert, sed se criminis obligat periculo. * diocl. et maxim. aa. et cc. marco. * <a 293 pp.Vi k.Ian.Sirmi aa.Conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
