# Codex 9.1.603-620

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.603-9.1.620. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.603

CJ.9.22.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eum, qui celavit vel amovit testamentum, committere crimen falsi publice notum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. gentianae. * <a 293 s.Iii k.Ian.Sirmi aa. conss.>
CJ.9.22.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si creditor colludens cum debitore suo tibi praedium venumdedit, falsum commisit et tibi nihil officit, sed se magis criminis accusationi fecit obnoxium. * diocl. et maxim. aa. et.Cc rufo. * <a 294 s.Xiii k.Febr.Cc.Conss.>
CJ.9.22.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De fide testamenti querenti duplex via litigandi tributa est. quamvis itaque per procuratorem accusationem persequi non potes, disceptatione privata tamen de eius fide queri non prohiberis, cum reus ita conventus non tantum ab alio iuste, sed etiam eo qui civiliter egit sollemniter accusari possit. * diocl. et maxim. aa. et cc. fortunato. * <a 294 s.Viii id.Febr.Sirmi cc.Conss.>
CJ.9.22.17pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut falsi testamenti vel codicillorum scriptura temporis intervallo firmari non potest, ita vera quae iure subsistit non evanescit. * diocl. et maxim. aa. et cc. menelao. * <a 294 s.Iii id.Febr.Sirmi cc.Conss.>
CJ.9.22.17.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si itaque de fide delicti vel per accusationem vel per privatum iudicium quereris, rector provinciae tunc demum eos exhiberi de quibus interrogatio fieri potest iubebit, si prius ceteris indiciis fuerit commotus. <a 294 s.Iii id.Febr.Sirmi cc.Conss.>
CJ.9.22.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex initio falsi commissi iusta possessio non paratur. unde contra eos, quos de dominio fundi tecum contendere proponis, accusationem instituere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximo. * <a 294 s.Iii non.Mart.Cc.Conss.>
CJ.9.22.19pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etsi ad te negotium pertinuit, etiam atque etiam tecum deliberare debueras, ne improbam institueres accusationem, hoc instrumentum falsum in quo subscripseras arguere contendens. * diocl. et maxim. aa. et cc. cosmiae. * <a 294 s.Viii id.Mart.Cc.Conss.>
CJ.9.22.19.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
At cum mulieribus in aliena causa falsi non sit concessum accusare, tu autem haec eadem praedia te prius alii donasse proponas, fieri tibi facultatem accusandi contra iuris postulas formam. <a 294 s.Viii id.Mart.Cc.Conss.>
CJ.9.22.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec exemplum precum editionis aliter per errorem scriptum, cum non nisi dolo falsum committentes crimini subiugentur, cognitionem dati iudicis moratur. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufino. * <a 294 s.Xi k.Nov.Dorostoli cc.Conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
