Latin
Book 9, lines 9.1.678-9.1.693
Justinian, Codex 9.1.678-693
Not analysed yet
CJ. 9. 25. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut initio nominis cognominis praenominis recognoscendi singulos imposito privatim libera est, ita horum mutatio innocentibus periculosa non est. Mutare itaque nomen sive praenomen sine aliqua fraude licito iure, si liber es, secundum ea quae saepe statuta sunt minime prohiberis, nulli ex hoc praeiudicio futuro. *diocl. et maxim. aa. et cc. Iuliano. *<a 293 s. Xv k. Ian. Aa. conss. >
CJ. 9. 26. 0. Ad legem iuliam de ambitu.
CJ. 9. 26. 1pr. : Imperatores Arcadius, Honorius
Nullus omnino principatum vel numeratum seu commentariensis gradum vel cetera officia repetere audeat, cum publicae disciplinae semel gesta sufficiant. *arcad. et honor. aa. pompeiano procons. africae. *<a 400 d. Prid. K.Iun. Mediolani stilichone et aureliano conss. >
CJ. 9. 26. 1. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Ac si quispiam promotorum denuo ad munus etiam per sacras litteras inrepserit, quod ante docebitur gessisse, cassatis quae hoc modo sunt impetrata, ad solutionem debiti primitus artetur, et qui contra fecerint poenam deportationis ad instar legis iuliae ambitus excipiant. <a 400 d. Prid. K.Iun. Mediolani stilichone et aureliano conss. >
CJ. 9. 27. 0. Ad legem iuliam repetundarum.
CJ. 9. 27. 1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ut unius poena metus possit esse multorum, ducem qui male egit ad provinciam quam nudaverat cum custodia competenti ire praecipimus, ut non solum, quod eius non dicam domesticus, sed manipularius et minister accepit, verum etiam quod ipse a provincialibus nostris rapuit aut sustulit, in quadruplum invitus exsolvat. *grat. valentin. et theodos. aaa. matroniano duci et praes. isauriae. *<a 382 d. Prid. Id.Iun. Constantinopoli antonio et syagrio conss. >
CJ. 9. 27. 2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sciant iudices super admissis propriis aut a se aut ab heredibus suis poenam esse repetendam. *grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. *<a 382 d. X k. Sept. Antonio et syagrio conss. >
CJ. 9. 27. 3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Omnes cognitores et iudices a pecuniis atque patrimoniis manus abstineant neque alienum iurgium putent suam praedam. etenim privatarum quoque litium cognitor idemque mercator statutam legibus cogetur subire iacturam. *grat. valentin. et theodos. aaa. Marcellino. *<a 383 d. Prid. Non.April. Mediolani merobaude ii et saturnino conss. >
CJ. 9. 27. 4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Iubemus hortamur, ut, si quis forte honoratorum decurionum possessorum, postremo etiam colonorum aut cuiuslibet ordinis a iudice fuerit aliqua ratione concussus ,si quis scit venalem de iure fuisse sententiam, si quis poenam vel pretio remissam vel vitio cupiditatis ingestam, si quis postremo quacumque de causa improbum iudicem potuerit approbare, is vel administrante eo vel post administrationem depositam in publicum prodeat, crimen deferat, delatum approbet, cum probaverit, et victoriam reportaturus et gloriam. *grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. edictum ad p *<a 386 d. X k. Iul. Constantinopoli honorio np. Et euodio conss. >