# Codex 9.1.784-794

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.784-9.1.794. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.784

CJ.9.35.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quidem aviam tuam ancillam infamandi causa rei publicae civitatis comanensium dixit zenodorus ac recessit, iniuriarum actione statim conveniri potest. nam si perseveret in causa facultatem habens agendi, super hac deferri querellam ac tunc demum, si non esse serva fuerit pronuntiata, postulari convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. paulo. * <a 294 s. xv k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.9.35.11: Imperator Zeno
Si quando iniuriarum actio, quam inter privata delicta veteris iuris auctores connumerant, a quibuslibet illustribus viris, militantibus seu sine cingulo constitutis, vel uxoribus eorum vel liberis masculini sexus vel filiabus, superstitibus videlicet patribus aut maritis illustribus, vel si adversus aliquam huiusmodi personam criminaliter forte movetur, ipsos quidem, qui super iniuria queruntur, inscribere aliaque omnia, quae in huiusmodi causis de more procedunt, sollemniter observare decernimus: licere autem illustri accusatori vel reo, uxori vel liberis masculini sexus seu filiae itidem illustris superstitis causam iniuriarum in quocumque iudicio competenti per procuratorem criminaliter suscipere vel movere, sententiam iudice contra eum qui procuratorem dederit, etsi ipse non adesset iudiciis nec causam per procuratorem diceret, legibus prolaturo: ita tamen, ut nullus alius idem sibi audeat vindicare vel a nostro numine postulare: sed in ceteris mos iudiciorum qui hactenus obtinuit et in posterum servetur intactus. * zeno a. alexandro viro illustri. * <a 478 d. v non. constantinopoli illo vc. cons.>
CJ.9.36.0. De famosis libellis.
CJ.9.36.2pr.: Imperatores Valentinianus, Valens
Si quis famosum libellum sive domi sive in publico vel quocumque loco ignarus reppererit, aut corrumpat priusquam alter inveniat, aut nulli confiteatur inventum. * valentin. et valens aa. edictum. * <a 365 d. xiiii k. mart. constantinopoli valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.9.36.2.1: Imperatores Valentinianus, Valens
Sin vero non statim easdem chartulas vel corruperit vel igni consumpserit, sed vim earum manifestaverit, sciat se quasi auctorem huiusmodi delicti capitali sententia subiugandum. <a 365 d. xiiii k. mart. constantinopoli valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.9.36.2.2: Imperatores Valentinianus, Valens
Sane si quis devotionis suae ac salutis publicae custodiam gerit, nomen suum profiteatur et ea, quae per famosum persequenda putavit, ore proprio edicat, ita ut absque ulla trepidatione accedat, sciens, quod si adsertionibus veri fides fuerit opitulata, laudem maximam ac praemium a nostra clementia consequetur. <a 365 d. xiiii k. mart. constantinopoli valentiniano et valente aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
