Latin
Book 9, lines 9.1.795-9.1.811
Justinian, Codex 9.1.795-811
Not analysed yet
CJ. 9. 36. 2. 3: Imperatores Valentinianus, Valens
Sin vero minime haec vera ostenderit, capitali poena plectetur. huiusmodi autem libellus alterius opinionem non laedat. <a 365 d. xiiii k. mart. constantinopoli valentiniano et valente aa. conss. >
CJ. 9. 37. 0. De abigeis.
CJ. 9. 37. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Abacti animalis accusatio non solum cum inscriptionibus, sed etiam sine ea observatione proponitur. *arcad. et honor. aa. pasiphilo. *<a 395 d. Viii k. Ian. Mediolani olybrio et probino conss. >
CJ. 9. 38. 0. De nili aggeribus non rumpendis.
CJ. 9. 38. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Si quis posthac per aegyptum intra duodecimum cubitum fluminis nili ulla fluenta de propriis ac vetustis usibus praeter fas praeterque morem antiquitatis usurpaverit, flammis eo loco consumatur, in quo vetustatis reverentiam et propemodum ipsius imperii appetierit securitatem: consciis et consortibus eius deportatione constringendis, ita ut numquam supplicandi eis vel recipiendi civitatem vel dignitatem vel substantiam licentia tribuatur. *honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 409 d. X k. Oct. Constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. Conss. >
CJ. 9. 39. 0. De his qui latrones vel in aliis criminibus reos occultaverint.
CJ. 9. 39. 1pr. : Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Eos, qui se cum alieni criminis reo occultando eum sociarunt, par ipsos et reos poena expectet. *valentin. valens et grat. aaa. simplicio vic. *<a 374 pp. Romae x k. April. Gratiano a. Iii et equitio conss. >
CJ. 9. 39. 1. 1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Et latrones quisquis sciens susceperit vel offerre iudiciis supersederit, supplicio corporali aut dispendio facultatum pro qualitate personae et iudicis aestimatione plectatur. <a 374 pp. Romae x k. April. Gratiano a. Iii et equitio conss. >
CJ. 9. 39. 2pr. : Imperator Marcianus
Si qui latrones seu aliis criminibus obnoxii in possessione degunt seu latitant, dominus possessionis, si praesto est, aut procuratores, si dominus abest, seu primates possessionis ultro eos offerant aut, si scientes hoc sponte non fecerint, conveniantur a civili officio, ut tradant provinciali iudicio eos qui requiruntur, prout iuris est sub examine iudicis arguendos et poenas post documenta congruas subituros. si vero exhibere eos domini vel procuratores aut primates possessionis distulerint, tunc ad detinendos eos a rectore provinciae omnia civilia dirigantur auxilia. *marcian. a. palladio pp. *<a 451 d. Xii k. Ian. Constantinopoli marciano a. cons. >
CJ. 9. 39. 2. 1: Imperator Marcianus
Si autem propter multitudinem forte eorum, qui in praedio sunt, civile adminiculum sufficere non posse constiterit et memorati audaces exsecutoribus obiecerint manus vel alias parere distulerint, tunc iudex provinciae memor periculi sui a viro devoto tribuno seu primatibus militum qui in locis sunt auxilium postulet, ut per militarem manum correpti accusati sine damno atque laesione cuiuslibet legibus offerantur et convicti poenas subeant competentes: non ignaro iudice, quod, si adversus innocentes vel ob aliam causam praeter latronum vel aliorum nocentium investigationem militare auxilium postulaverit aut dispendiis adfici provinciales concesserit, commotione severissima, prout tua celsitudo iudicaverit, ferietur. <a 451 d. Xii k. Ian. Constantinopoli marciano a. cons. >