# Codex 9.1.812-824

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.812-9.1.824. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.812

CJ.9.39.2.1a: Imperator Marcianus
Tribuni etiam seu primates numerorum, qui in locis sunt, admoniti per litteras iudicis si adminiculum militare praebere noluerint, aut si ab ipsis militibus damna provincialibus inflicta fuerint, et damna et laesiones restituent et acerrima condemnatione pro arbitrio virorum illustrium magistrorum militum ferientur. <a 451 d.Xii k.Ian.Constantinopoli marciano a. cons.>
CJ.9.39.2.2: Imperator Marcianus
Domini etiam praediorum seu procuratores vel primates possessionum impunes non manebunt, si praesentes et scientes ultro non obtulerint nocentes vel admoniti eos exhibere distulerint: nam dominus quidem possessionis dominio privabitur, procurator vero seu primates perpetuo exilio subiacebunt. ipsi quoque procuratori vel domino vel primatibus possessionis, si se ad comprimendam multitudinem rusticanorum sufficere non posse firmaverint et id provinciali iudicio palam fecerint, militare auxilium rector provinciae a tribuno vel primatibus numeri faciet dari, si civilia sufficere non posse perspexerit. <a 451 d.Xii k.Ian.Constantinopoli marciano a. cons.>
CJ.9.39.2.3: Imperator Marcianus
Si vero post exhibitionem eorum qui accusantur innocentes eos esse et nihil criminis admisisse patuerit, accusatores poenam quae in calumniatores exercenda est subire cogantur. exemplo autem grave est sic latronem requirere, ut innocentibus periculum fiat. <a 451 d.Xii k.Ian.Constantinopoli marciano a. cons.>
CJ.9.40.0. De requirendis.
CJ.9.40.1pr.: Imperator Antoninus
Cum absenti reo gravia crimina intentantur, sententia festinari non solet, sed adnotari, ut requiratur, non utique ad poenam, sed ut potestas ei sit purgandi se, si potuerit. * ant. a. rustico. * <a 211 d.Gentiano et basso conss.>
CJ.9.40.1.1: Imperator Antoninus
Postquam vero requirendus factus intra annum redierit, si se crimine purgaverit, res arbitrio iudicis signatas recipiat: sin vero intra id tempus reversus post intimationem suam fuerit defunctus, etsi necdum se purgaverit, ad heredes proprios res transmittit. <a 211 d.Gentiano et basso conss.>
CJ.9.40.2: Imperator Constantinus
Quicumque ex eo die, quo reus fuerit in iudicio petitus, intra anni spatium noluerit adesse iudicio, res eius fisco vindicentur, et si postea repertus nocens fuerit deprehensus, saeviori sententiae subiugetur. sed et si argumentis evidentibus et probatione dilucida innocentiam suam purgare suffecerit, nihilo minus facultates eius penes fiscum remaneant. * const. a. ad ianuarium. * <a 319 d.Id.Ian.Acc.V k.Aug.Corintho constantino a.V et licinio c.Conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
