# Codex 9.1.825-843

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.825-9.1.843. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.825

CJ.9.40.3: Imperatores Honorius, Theodosius
In pecuniariis causis edictum contra latentem propositum existimationem eius non laedit. criminalis vero programmatis tenor hanc tantum ferat de iure censuram, ut inter reos adnotati non iam patrimonium debeat transferre, sed famae existimationem laedere. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 421 d.Viii id.Iul.Ravennae eustathio et agricola conss.>
CJ.9.41.0. De quaestionibus.
CJ.9.41.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus
Quaestionem de servis contra dominos haberi non oportet, exceptis adulterii criminibus, item fraudati census accusationibus et crimine maiestatis, quod ad salutem principis pertinet. * sev. et ant. aa. spicio antigono. * <a 196 pp.K.Ian.Dextro et prisco conss.>
CJ.9.41.1.1: Imperatores Severus, Antoninus
In ceteris autem, quamquam ea, quae servus contra dominum dixit, iudicaturi sententiam formare non debeant, tamen si aliis quoque probationibus fides veritatis investigetur, praescriptionis invidia evanescit. <a 196 pp.K.Ian.Dextro et prisco conss.>
CJ.9.41.1.2: Imperatores Severus, Antoninus
In pecuniariis vero causis nec inopia probationum servos contra dominum interrogari posse manifestum est. <a 196 pp.K.Ian.Dextro et prisco conss.>
CJ.9.41.2: Imperatores Severus, Antoninus
Insolitum est et grave exemplo audiri servos adversus tutores vel matrem dominorum suorum, nisi tutelae agatur. * sev. et ant. aa. catulo. * <a 204 pp.Iii id.Sept.Cilone et libone conss.>
CJ.9.41.3: Imperator Antoninus
Primum servi alieni interrogabuntur. si praestita fuerint ex tanto scelere argumenta, ut videantur accedere ad verisimilia causae crimina, ipsa quoque mulier torquebitur: neque enim aegre feret, si torqueatur, quae venenis viscera hominis extinxit. * ant. a. cum cognitionaliter audisset, dixit: * <a 216 pp.Vii k.April.Sabino et anullino conss.>
CJ.9.41.4: Imperator Antoninus
Sicuti convictis confessisque ad societatem scelerum vocantibus eos, a quibus apprehensi custoditive sunt, facile credi non oportet, ita, si evidentibus rationibus post commissum communiter facinus ad evitandam de se sententiam id fecisse fuerint probati, publicae vindictae non sunt subtrahendi. * ant. a. pars ex rescripto * <a 216 pp.V k.April.Sabino et anullino conss.>
CJ.9.41.5: Imperator Alexander Severus
Nec si mors testatoris vindicanda est, quaestioni indiscrete subiciuntur hi, qui libertatem supremo iudicio acceperunt. * alex. a. respecto. * <a 224 pp.Vi id.Mart.Iuliano et crispino conss.>
CJ.9.41.6: Imperator Gordianus
Pridem placuit domestica servorum seu libertorum propriorum vel maternorum interrogatione in causis ad dominos vel patronos pertinentibus abstinendum esse, ut neque pro his neque adversus eos in capitalibus vel pecuniariis quaestionibus veritatis vim obtinere possit, quod in confessionem ab eis fuerit deductum. * gord. a. herodiano. * <a 240 pp.Vii id.Mai.Sabino et venusto conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
