# Codex 9.1.844-859

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.844-9.1.859. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.844

CJ.9.41.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Servos, qui proprii indubitate iuris tui probabuntur, ad interrogationem nec offerente te produci sineremus: tantum abest, ut et invita te contra dominam vocem rumpere cogantur. * diocl. et maxim. aa. urbanae. * <a 286 pp.K.Nov.Maximo ii et aquilino conss.>
CJ.9.41.8pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Milites neque tormentis neque plebeiorum poenis in causis criminum subiungi concedimus, etiamsi non emeritis stipendiis videantur esse dimissi, exceptis scilicet his, qui ignominiose sunt soluti. quod et in filiis militum et veteranorum servabitur. * diocl. et maxim. aa. ad sallustianum praes. * < pp. s. die et consule.>
CJ.9.41.8.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Oportet autem iudices nec in his criminibus, quae publicorum iudiciorum sunt, in investigatione veritatis a tormentis initium sumere, sed argumentis primum verisimilibus probabilibusque uti. < pp. s. die et consule.>
CJ.9.41.8.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Et si his veluti certis indiciis ducti investigandae veritatis gratia ad tormenta putaverint esse veniendum, tunc id demum facere debebunt, si personarum condicio pateretur. hac enim ratione etiam universi provinciales nostri fructum ingenitae nobis benevolentiae consequentur. < pp. s. die et consule.>
CJ.9.41.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Super statu ingenuitatis per omnia interrogationum et quaestionum vestigia decurrendum est, ne alieni forte sordidae stirpis splendidis et ingenuis natalibus audeant subrogari, vel propria ac debita per compositam quaestionem quibus competit successio denegetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. ad charisium praes. syriae. * <a 290 d.Vi id.Mai.Hemesa ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.41.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum testamentum falsum esse proponas, ad illuminandam veritatem servos hereditarios, etsi libertas eis ab eo qui se heredem esse adfirmat praestita est, etiam per tormenta interrogari constitutionibus principum est permissum. * diocl. et maxim. aa. ptolemaeo. * <a 290 pp.Vi k.Sept.Ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.41.11pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Divo marco placuit eminentissimorum quidem necnon etiam perfectissimorum virorum usque ad pronepotes liberos plebeiorum poenis vel quaestionibus non subici, si tamen propioris gradus liberos, per quos id privilegium ad ulteriorem gradum transgreditur, nulla violati pudoris macula adspergit. * diocl. et maxim. aa. boetho. * <a 290 pp.V k.Dec.Ipsis iiii et iii aa.Conss.>
CJ.9.41.11.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In decurionibus autem et filiis eorum hoc observari vir prudentissimus domitius ulpianus in publicarum disputationum libris ad perennem scientiae memoriam refert. <a 290 pp.V k.Dec.Ipsis iiii et iii aa.Conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
