# Codex 9.1.860-873

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.860-9.1.873. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.860

CJ.9.41.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quotiens de dominio mancipiorum tractatur, si aliis probationibus veritas illuminari non possit, de se ipsa esse cum tormentis interroganda iuris auctores probant. * diocl. et maxim. aa. aspro. * <a 291 pp.Iii id.Mai.Sirmi tiberiano et dione conss.>
CJ.9.41.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Hoc, quod placet, si de hereditate quaeratur, hereditarios servos interrogari, tibi opitulari non potest. ibi enim, dum de dominio incertum est, ad quem ex hereditate pertineat, merito per interrogationem hereditarii servi ad veritatis indaginem perveniatur. tu autem adseverando servum communem esse non dubitas portionem ad eum pertinere, contra quem interrogari eum cupis: quae res quaestionem ab eo haberi non permittit, cum nec communis servus adversus dominum, qui non occidisse socium suum dicatur, interrogari possit. * diocl. et maxim. aa. et cc. philippae. * <a 293 s.Iii k.Mai.Heracliae aa. conss.>
CJ.9.41.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Servos non solum pro dominis, sub quorum dominio sunt constituti, sed nec pro his quorum antea fuerunt interrogari posse constat. * diocl. et maxim. aa. et cc. constantio. * <a 294 s.Viii id.April.Cc. conss.>
CJ.9.41.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Interrogari servos de facto suo non solum in criminali causa, sed etiam in pecuniaria ( veluti quando per eum depositi vel commodati nomine vel in aliis causis legibus cognitis res aliis praestitae sunt) posse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc.Maximo. * <a 294 s.V id.April.Cc.Conss.>
CJ.9.41.16pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Decuriones sive ob alienum sive ob suum debitum exsortes omnino earum volumus esse poenarum, quas fidiculae et tormenta constituunt. quod quidem capitale iudici erit, si in contumeliam ordinis exitiumque temptetur. * valentin. valens et grat. aaa. ad antonium pp.Galliarum. * <a 376 d.Xv k.Oct.Treviris valente v et valentiniano aa. conss.>
CJ.9.41.16.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Maiestatis tantummodo reos et quae nefanda dictu sunt conscios aut molientes ex ordine municipali maneat tam cruenta condicio. <a 376 d.Xv k.Oct.Treviris valente v et valentiniano aa. conss.>
CJ.9.41.17pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
Nihil sibi deflectens a iustitia indignatio cognitorum, nihil venalis exigentium terror in eas, quae aut innocentia securae aut principalis sunt honore munitae, intellegat licere personas ad inferendas iniurias corporales. habeat hanc mercedem laboris multorum munerum testimoniis commendata devotio. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 399 d.Xii k.Sept.Theodoro cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
