Latin
Book 9, lines 9.1.88-9.1.101
Justinian, Codex 9.1.88-101
Not analysed yet
CJ. 9. 1. 15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Criminis accusationem instituere cum periculo calumniae, si tibi existimatio integra est, minime prohiberis. *diocl. et maxim. aa. et cc. lupioni. *<a 294 s. iii k. mart. cc. conss. >
CJ. 9. 1. 16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum rationibus iuris congruit desiderium tuum postulantis accusationem tertiam ei qui tuos reos delatos habet non permitti contra legis praescripta, nisi suas suorumque iniurias quis persequatur. *diocl. et maxim. aa. et cc. callitycho. *<a 294 s. xii k. dec. nicomediae cc. conss. >
CJ. 9. 1. 17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Iniquum et longe a beatitudine saeculi nostri esse credidimus, ut thaumastus accusandi eius haberet facultatem, in cuius domo eum, licet ingenuum, a prima tamen aetate fuisse constabit. quare ex nomine thaumasti mentio super conflictu criminali symmacho conquiescat. si quam sane civilem petitionem idem thaumastus sibi competere confidit, iudicio praesidiali poterit experiri. *diocl. et maxim. aa. et cc. pars sent. d. v id. Ian. Diocl. vii. et maxim. vi. aa. conss. *<a 299 >
CJ. 9. 1. 18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si sororem tuam leviorum commissorum ream facis, accusationem non prohiberis exercere in iudicio praesidali, quo temerarie commissa congrua ultione plectantur. *diocl. et maxim. aa. et cc. iuliano. *<a 304 d. iii k. mart. diocletiano viiii et maximiano viii aa. conss. >
CJ. 9. 1. 19: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Neganda est accusatis, qui non suas suorumque iniurias exsequantur, licentia criminandi in pari vel minori crimine, priusquam se crimine quo premuntur exuerint ,secundum scita veterum iuris conditorum, ita tamen, ut et ipsi inscriptiones contra eos etiam pendente accusatione deponere possint. *valentin. valens et grat. aaa. laodicio praes. sardiniae. *<a 374 d. prid. id. aug. carnunti gratiano a. iii et equitio conss. >
CJ. 9. 1. 20: Imperatores Arcadius, Honorius
Si quis ex familiaribus vel ex servis cuiuslibet domus cuiuscumque criminis delator atque accusator emerserit, eius existimationem caput atque fortunas petiturus, cuius familiaritati vel dominio inhaeserit, ante exhibitionem testium, ante examinationem iudicii, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore gladio feriatur. vocem enim funestam intercidi oportet potius quam audiri. maiestatis autem crimen excipimus. *arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a 397 d. vi id. nov. constantinopoli caesario et attico conss. >
CJ. 9. 1. 21: Imperatores Honorius, Theodosius
Liberti si accusatores manumissorum heredumve esse praesumpserint, eodem quo servi supplicio tenebuntur, luituri poenas ante prohibitae delationis exordium. *honor. et theodos. aa. conss. praetoribus tribunis plebi senatui s. D.* <a 423 d. viii id. aug. ravennae asclepiodoto et mariniano conss. >