Latin
Book 9, lines 9.1.890-9.1.903
Justinian, Codex 9.1.890-903
Not analysed yet
Sin autem sincera mente accusationem instituerit et reus aliquid iniuriae inscriptionis illatae toleraverit, id est si vel carcerem sustinuerit vel tormenta vel verbera vel catenas, abolitio non petetur, nisi forte ille qui haec passus est suum consensum ad petendam abolitionem accommodavit. <a 369 d prid. Id.Oct. Treviris valentiniano np. Et victore conss. >
CJ. 9. 42. 3. 2: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quando autem reus nihil tale passus est, postquam fuerit officii custodiae traditus, intra dies triginta accusatori petenti, etiam invito reo, dari permittitur. post hoc vero tempus, nisi reus consentiat, censemus non esse tribuendam. <a 369 d prid. Id.Oct. Treviris valentiniano np. Et victore conss. >
CJ. 9. 42. 3. 3: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quod si ingenuorum, licet plebeiorum, qui conscii vel participes criminum non erant, testimonii gratia corpora fuerint lacessita verberibus tormentisque vexata ,abolitionem etiam duarum partium consensu petitam iubemus vigore iudicis denegari et crimen propositum, cuius examen tormentis iam coeperat, agitari. <a 369 d prid. Id.Oct. Treviris valentiniano np. Et victore conss. >
CJ. 9. 42. 3. 4: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Sin autem testibus tormenta minime sunt illata, et sic abolitio non dabitur in illis criminibus, ut in violata maiestate aut patria oppugnata vel prodita aut peculatus admissio aut sacramentis desertis, omniaque quae iuri veteri continentur: in quibus iudex non minus accusatorem ad docenda quae detulit, quam reum purganda quae negat debet urguere. <a 369 d prid. Id.Oct. Treviris valentiniano np. Et victore conss. >
CJ. 9. 43. 0. De generali abolitione.
CJ. 9. 43. 1: Imperator Antoninus
Qui potentatus et vis aliorumque criminum reum fecit, si post abolitionem ex forma solita reorum factam et edicta proposita intra diem statutum repetere supersederit, persequi crimina volens non est audiendus. *ant. a. rutiliano consulari lyciae. *<a 215 pp. Viii k. Mai. Laeto ii et cereale conss. >
CJ. 9. 43. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum eo tempore, quo indulgentia nostra crimina extinxit, accusatio a te instituta non fuerit, publicae abolitionis praescriptio cessat. *diocl. et maxim. aa. paulino. *<a 286 pp. Vi id. Febr. maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 9. 43. 3: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Indulgentia, patres conscripti, quos liberat notat nec infamiam criminis tollit, sed poenae gratiam facit. *valentin. valens et grat. aaa. ad senatum. *<a 371 d. Xiiii k. Iun. Treviris gratiano a. Ii et probo conss. >