Latin
Book 9, lines 9.1.952-9.1.975
Justinian, Codex 9.1.952-975
Not analysed yet
CJ. 9. 47. 1: Imperator t. ael. ant.
Etiam in opus perpetuum damnati non dissimilis condicionis sunt ab his qui deportantur in insulam. *titus ael. ant. a. *<pp. sine die et cons. >
CJ. 9. 47. 2: Imperator Antoninus
Procurator meus, qui vice praesidis non fungebatur, exilii poenam tibi non potuit inrogare, ac propterea frustra vereris sententiam, quae nulla iuris ratione subnixa est. *ant. a. valerio. *<a 212 pp. Vi k. Iul. Duobus aspris conss. >
CJ. 9. 47. 3: Imperator Antoninus
Decurionem in opus publicum dari non oportere manifestum est. *ant. a. geminio. *<a xxx >
CJ. 9. 47. 4: Imperator Antoninus
Si ante conceptus est puer, de quo libellos dedisti, quam mater eius in metallum daretur, natus condicionis eius est, cuius ante condemnationem mater eius fuit. *ant. a. marinae. *<>
CJ. 9. 47. 5: Imperator Antoninus
Honor veteranis etiam in eo habitus est, ut liberi eorum usque ad primum dumtaxat gradum poena metalli vel operis publici non adficiantur, sed in insulam relegentur. *ant. a. senecioni. *<a xxx >
CJ. 9. 47. 6: Imperator Antoninus
Incredibile est, quod adlegas liberum hominem, ut vinculis perpetuis contineretur, esse damnatum: hoc enim vix in sola servili condicione procedere potest. *ant. a. apioni. *<a 214 pp. Iii id. Febr. Messala et sabino conss. >
CJ. 9. 47. 7: Imperator Alexander Severus
Impunitas delictis propter aetatem non datur, si modo in ea quis sit, in quam crimen quod intenditur cadere potest. *alex. a. isidoro. *<a xxx >
CJ. 9. 47. 8: Imperator Alexander Severus
Deportatorum in insulam ab eo, cui id faciendi ius erat, bona fisco vindicantur, relegatorum autem non nisi sententia specialiter adempta fuerint. *alex. a. victorino. *<a xxx >
CJ. 9. 47. 9: Imperator Alexander Severus
Si matrem tuam decurionis filiam fuisse probatum fuerit, apparebit eam non oportuisse in ministerium metallicorum nec in opus metalli dari. *alex. a. demetriano. *<a xxx >
CJ. 9. 47. 10: Imperator Alexander Severus
Servus sub poena vinculorum sine temporis praefinitione domino reddi iussus sententia praesidis provinciae perpetuo vinctus esse debet. *alex. a. catulino. *<a 224 pp. Viiii k. Sept. iuliano et crispino conss. >
CJ. 9. 47. 11: Imperator Gordianus
Metalli supplicium tam ad personas liberas quam etiam ad serviles pertinet condiciones. *gord. a. attiano. *<a xxx >
CJ. 9. 47. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Decurionum filii non debent bestiis subici. nec enim vocibus eorum credi oportet ,quando aut obnoxium crimine absolvi aut innocentem condemnari desideraverint. *diocl. et maxim. aa. in consistorio dixerunt: *<s. die et consule>