# Codex 9.1.952-975

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.952-9.1.975. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.952

CJ.9.47.1: Imperator t. ael. ant.
Etiam in opus perpetuum damnati non dissimilis condicionis sunt ab his qui deportantur in insulam. * titus ael. ant. a. * < pp. sine die et cons.>
CJ.9.47.2: Imperator Antoninus
Procurator meus, qui vice praesidis non fungebatur, exilii poenam tibi non potuit inrogare, ac propterea frustra vereris sententiam, quae nulla iuris ratione subnixa est. * ant. a. valerio. * <a 212 pp.Vi k.Iul.Duobus aspris conss.>
CJ.9.47.3: Imperator Antoninus
Decurionem in opus publicum dari non oportere manifestum est. * ant. a. geminio. * <a xxx >
CJ.9.47.4: Imperator Antoninus
Si ante conceptus est puer, de quo libellos dedisti, quam mater eius in metallum daretur, natus condicionis eius est, cuius ante condemnationem mater eius fuit. * ant. a. marinae. * <>
CJ.9.47.5: Imperator Antoninus
Honor veteranis etiam in eo habitus est, ut liberi eorum usque ad primum dumtaxat gradum poena metalli vel operis publici non adficiantur, sed in insulam relegentur. * ant. a. senecioni. * <a xxx >
CJ.9.47.6: Imperator Antoninus
Incredibile est, quod adlegas liberum hominem, ut vinculis perpetuis contineretur, esse damnatum: hoc enim vix in sola servili condicione procedere potest. * ant. a. apioni. * <a 214 pp.Iii id.Febr.Messala et sabino conss.>
CJ.9.47.7: Imperator Alexander Severus
Impunitas delictis propter aetatem non datur, si modo in ea quis sit, in quam crimen quod intenditur cadere potest. * alex. a. isidoro. * <a xxx >
CJ.9.47.8: Imperator Alexander Severus
Deportatorum in insulam ab eo, cui id faciendi ius erat, bona fisco vindicantur, relegatorum autem non nisi sententia specialiter adempta fuerint. * alex. a. victorino. * <a xxx >
CJ.9.47.9: Imperator Alexander Severus
Si matrem tuam decurionis filiam fuisse probatum fuerit, apparebit eam non oportuisse in ministerium metallicorum nec in opus metalli dari. * alex. a. demetriano. * <a xxx >
CJ.9.47.10: Imperator Alexander Severus
Servus sub poena vinculorum sine temporis praefinitione domino reddi iussus sententia praesidis provinciae perpetuo vinctus esse debet. * alex. a. catulino. * <a 224 pp.Viiii k.Sept. iuliano et crispino conss.>
CJ.9.47.11: Imperator Gordianus
Metalli supplicium tam ad personas liberas quam etiam ad serviles pertinet condiciones. * gord. a. attiano. * <a xxx >
CJ.9.47.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Decurionum filii non debent bestiis subici. nec enim vocibus eorum credi oportet , quando aut obnoxium crimine absolvi aut innocentem condemnari desideraverint. * diocl. et maxim. aa. in consistorio dixerunt: * < s. die et consule>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
