Latin
Book 1, lines 1.1.1057-1.1.1080
Justinian, Digesta 1.1.1057-1080
Not analysed yet
Dig. 1. 16. 7. 2
Ulpianus 2 de off. procons.
Cum plenissimam autem iurisdictionem proconsul habeat, omnium partes, qui romae vel quasi magistratus vel extra ordinem ius dicunt, ad ipsum pertinent:
Dig. 1. 16. 8
Ulpianus 39 ad ed.
Et ideo maius imperium in ea provincia habet omnibus post principem.
Dig. 1. 16. 9pr.
Ulpianus 1 de off. procons.
Nec quicquam est in provincia, quod non per ipsum expediatur. sane si fiscalis pecuniaria causa sit, quae ad procuratorem principis respicit, melius fecerit, si abstineat.
Dig. 1. 16. 9. 1
Ulpianus 1 de off. procons.
Ubi decretum necessarium est, per libellum id expedire proconsul non poterit: omnia enim, quaecumque causae cognitionem desiderant, per libellum non possunt expediri.
Dig. 1. 16. 9. 2
Ulpianus 1 de off. procons.
Circa advocatos patientem esse proconsulem oportet, sed cum ingenio, ne contemptibilis videatur, nec adeo dissimulare, si quos causarum concinnatores vel redemptores deprehendat, eosque solos pati postulare, quibus per edictum eius postulare permittitur.
Dig. 1. 16. 9. 3
Ulpianus 1 de off. procons.
De plano autem proconsul potest expedire haec: ut obsequium parentibus et patronis liberisque patronum exhiberi iubeat: comminari etiam et terrere filium a patre oblatum, qui non ut oportet conversari dicatur, poterit de plano: similiter et libertum non obsequentem emendare aut verbis aut fustium castigatione.
Dig. 1. 16. 9. 4
Ulpianus 1 de off. procons.
Observare itaque eum oportet, ut sit ordo aliquis postulationum, scilicet ut omnium desideria audiantur, ne forte dum honori postulantium datur vel improbitati ceditur, mediocres desideria sua non proferant, qui aut omnino non adhibuerunt, aut minus frequentes neque in aliqua dignitate positos advocatos sibi prospexerunt.
Dig. 1. 16. 9. 5
Ulpianus 1 de off. procons.
Advocatos quoque petentibus debebit indulgere plerumque: feminis vel pupillis vel alias debilibus vel his, qui suae mentis non sunt, si quis eis petat: vel si nemo sit qui petat, ultro eis dare debebit. sed si qui per potentiam adversarii non invenire se advocatum dicat, aeque oportebit ei advocatum dare. ceterum oprimi aliquem per adversarii sui potentiam non oportet: hoc enim etiam ad invidiam eius qui provinciae praeest spectat, si quis tam impotenter se gerat, ut omnes metuant adversus eum advocationem suscipere.