Latin
Book 1, lines 1.1.128-1.1.147
Justinian, Digesta 1.1.128-147
Not analysed yet
Dig. 1. 2. 2. 13
Pomponius l. S. enchir.
Post originem iuris et processum cognitum consequens est, ut de magistratuum nominibus et origine cognoscamus, quia, ut exposuimus, per eos qui iuri dicundo praesunt effectus rei accipitur: quantum est enim ius in civitate esse, nisi sint, qui iura regere possint? post hoc dein de auctorum successione dicemus, quod constare non potest ius, nisi sit aliquis iuris peritus, per quem possit cottidie in melius produci.
Dig. 1. 2. 2. 14
Pomponius l. S. enchir.
Quod ad magistratus attinet, initio civitatis huius constat reges omnem potestatem habuisse.
Dig. 1. 2. 2. 15
Pomponius l. S. enchir.
Isdem temporibus et tribunum celerum fuisse constat: is autem erat qui equitibus praeerat et veluti secundum locum a regibus optinebat: quo in numero fuit iunius brutus, qui auctor fuit regis eiciendi.
Dig. 1. 2. 2. 16
Pomponius l. S. enchir.
Exactis deinde regibus consules constituti sunt duo: penes quos summum ius uti esset, lege rogatum est: dicti sunt ab eo, quod plurimum rei publicae consulerent. qui tamen ne per omnia regiam potestatem sibi vindicarent, lege lata factum est, ut ab eis provocatio esset neve possent in caput civis romani animadvertere iniussu populi: solum relictum est illis, ut coercere possent et in vincula publica duci iuberent.
Dig. 1. 2. 2. 17
Pomponius l. S. enchir.
Post deinde cum census iam maiori tempore agendus esset et consules non sufficerent huic quoque officio, censores constituti sunt.
Dig. 1. 2. 2. 18
Pomponius l. S. enchir.
Populo deinde aucto cum crebra orerentur bella et quaedam acriora a finitimis inferrentur, interdum re exigente placuit maioris potestatis magistratum constitui: itaque dictatores proditi sunt, a quibus nec provocandi ius fuit et quibus etiam capitis animadversio data est. hunc magistratum, quoniam summam potestatem habebat, non erat fas ultra sextum mensem retineri.
Dig. 1. 2. 2. 19
Pomponius l. S. enchir.