# Digesta 1.1.203-217

Justinian, Digesta, Book 1, lines 1.1.203-1.1.217. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/1.1.203

Dig. 1.2.2.38
Pomponius l.S. enchir.
Post hos fuit tiberius coruncanius, ut dixi, qui primus profiteri coepit: cuius tamen scriptum nullum exstat, sed responsa complura et memorabilia eius fuerunt. deinde sextus aelius et frater eius publius aelius et publius atilius maximam scientiam in profitendo habuerunt, ut duo aelii etiam consules fuerint, atilius autem primus a populo sapiens appellatus est. sextum aelium etiam ennius laudavit et exstat illius liber qui inscribitur " tripertita", qui liber veluti cunabula iuris continet: tripertita autem dicitur, quoniam lege duodecim tabularum praeposita iungitur interpretatio, deinde subtexitur legis actio. eiusdem esse tres alii libri referuntur, quos tamen quidam negant eiusdem esse: hos sectatus ad aliquid est cato. deinde marcus cato princeps porciae familiae, cuius et libri exstant: sed plurimi filii eius, ex quibus ceteri oriuntur.
Dig. 1.2.2.39
Pomponius l.S. enchir.
Post hos fuerunt publius mucius et brutus et manilius, qui fundaverunt ius civile. ex his publius mucius etiam decem libellos reliquit, brutus septem, manilius tres: et extant volumina scripta manilii monumenta. illi duo consulares fuerunt, brutus praetorius, publius autem mucius etiam pontifex maximus.
Dig. 1.2.2.40
Pomponius l.S. enchir.
Ab his profecti sunt publius rutilius rufus, qui romae consul et asiae proconsul fuit, paulus verginius et quintus tubero ille stoicus pansae auditor, qui et ipse consul. etiam sextus pompeius gnaei pompeii patruus fuit eodem tempore: et coelius antipater, qui historias conscripsit, sed plus eloquentiae quam scientiae iuris operam dedit: etiam lucius crassus frater publii mucii, qui munianus dictus est: hunc cicero ait iurisconsultorum disertissimum.
Dig. 1.2.2.41
Pomponius l.S. enchir.
Post hos quintus mucius publii filius pontifex maximus ius civile primus constituit generatim in libros decem et octo redigendo.
Dig. 1.2.2.42
Pomponius l.S. enchir.
Mucii auditores fuerunt complures, sed praecipuae auctoritatis aquilius gallus, balbus lucilius, sextus papirius, gaius iuventius: ex quibus gallum maximae auctoritatis apud populum fuisse servius dicit. omnes tamen hi a servio sulpicio nominantur: alioquin per se eorum scripta non talia exstant, ut ea omnes appetant: denique nec versantur omnino scripta eorum inter manus hominum, sed servius libros suos complevit, pro cuius scriptura ipsorum quoque memoria habetur.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
