# Digesta 1.1.218-226

Justinian, Digesta, Book 1, lines 1.1.218-1.1.226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/1.1.218

Dig. 1.2.2.43
Pomponius l.S. enchir.
Servius autem sulpicius cum in causis orandis primum locum aut pro certo post marcum tullium optineret, traditur ad consulendum quintum mucium de re amici sui pervenisse cumque eum sibi respondisse de iure servius parum intellexisset, iterum quintum interrogasset et a quinto mucio responsum esse nec tamen percepisse, et ita obiurgatum esse a quinto mucio: namque eum dixisse turpe esse patricio et nobili et causas oranti ius in quo versaretur ignorare. ea velut contumelia servius tactus operam dedit iuri civili et plurimum eos, de quibus locuti sumus, audiit, institutis a balbo lucilio, instructus autem maxime a gallo aquilio, qui fuit cercinae: itaque libri complures eius extant cercinae confecti. hic cum in legatione perisset, statuam ei populus romanus pro rostris posuit, et hodieque exstat pro rostris augusti. huius volumina complura exstant: reliquit autem prope centum et octoginta libros.
Dig. 1.2.2.44
Pomponius l.S. enchir.
Ab hoc plurimi profecerunt, fere tamen hi libros conscripserunt: alfenus varus gaius, aulus ofilius, titus caesius, aufidius tucca, aufidius namusa, flavius priscus, gaius ateius, pacuvius labeo antistius labeonis antisti pater, cinna, publicius gellius. ex his decem libros octo conscripserunt, quorum omnes qui fuerunt libri digesti sunt ab aufidio namusa in centum quadraginta libros. ex his auditoribus plurimum auctoritatis habuit alfenus varus et aulus ofilius, ex quibus varus et consul fuit, ofilius in equestri ordine perseveravit. is fuit caesari familiarissimus et libros de iure civili plurimos et qui omnem partem operis fundarent reliquit. nam de legibus vicensimae primus conscribit: de iurisdictione idem edictum praetoris primus diligenter composuit, nam ante eum servius duos libros ad brutum perquam brevissimos ad edictum subscriptos reliquit.
Dig. 1.2.2.45
Pomponius l.S. enchir.
Fuit eodem tempore et trebatius, qui idem cornelii maximi auditor fuit: aulus cascellius, quintus mucius volusii auditor, denique in illius honorem testamento publium mucium nepotem eius reliquit heredem. fuit autem quaestorius nec ultra proficere voluit, cum illi etiam augustus consulatum offerret. ex his trebatius peritior cascellio, cascellius trebatio eloquentior fuisse dicitur, ofilius utroque doctior. cascellii scripta non exstant nisi unus liber bene dictorum, trebatii complures, sed minus frequentantur.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
