# Digesta 1.1.461-493

Justinian, Digesta, Book 1, lines 1.1.461-1.1.493. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/1.1.461

Dig. 1.5.16
Ulpianus 6 disp.
Idem erit, si eadem arescusa primo duo pepererat, postea geminos ediderat: dicendum est enim non posse dici utrumque ingenuum nasci, sed eum qui posterior nascitur. quaestio ergo facti potius est, non iuris.
Dig. 1.5.17
Ulpianus 22 ad ed.
In orbe romano qui sunt ex constitutione imperatoris antonini cives romani effecti sunt.
Dig. 1.5.18
Ulpianus 27 ad sab.
Imperator hadrianus publicio Marcello rescripsit liberam, quae praegnas ultimo supplicio damnata est, liberum parere et solitum esse servari eam, dum partum ederet. sed si ei, quae ex iustis nuptiis concepit, aqua et igni interdictum est, civem romanum parit et in potestate patris.
Dig. 1.5.19
Celsus 29 Dig.
Cum legitimae nuptiae factae sint, patrem liberi sequuntur: volgo quaesitus matrem sequitur.
Dig. 1.5.20
Ulpianus 38 ad sab.
Qui furere coepit, et statum et dignitatem in qua fuit et magistratum et potestatem videtur retinere, sicut rei suae dominium retinet.
Dig. 1.5.21
Modestinus 7 reg.
Homo liber, qui se vendidit, manumissus non ad suum statum revertitur, quo se abdicavit, sed efficitur libertinae condicionis.
Dig. 1.5.22
Modestinus 12 resp.
Herennius modestinus respondit, si eo tempore enixa est ancilla, quo secundum legem donationis manumissa esse debuit, cum ex constitutione libera fuerit, ingenuum ex ea natum.
Dig. 1.5.23
Modestinus 1 pand.
Volgo concepti dicuntur qui patrem demonstrare non possunt, vel qui possunt quidem, sed eum habent, quem habere non licet. qui et spurii appellantur para tyn sporan .
Dig. 1.5.24
Ulpianus 27 ad sab.
Lex naturae haec est, ut qui nascitur sine legitimo matrimonio matrem sequatur, nisi lex specialis aliud inducit.
Dig. 1.5.25
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Ingenuum accipere debemus etiam eum, de quo sententia lata est, quamvis fuerit libertinus: quia res iudicata pro veritate accipitur.
Dig. 1.5.26
Iulianus 69 Dig.
Qui in utero sunt, in toto paene iure civili intelleguntur in rerum natura esse. nam et legitimae hereditates his restituuntur: et si praegnas mulier ab hostibus capta sit, id quod natum erit postliminium habet, item patris vel matris condicionem sequitur: praeterea si ancilla praegnas subrepta fuerit, quamvis apud bonae fidei emptorem pepererit, id quod natum erit tamquam furtivum usu non capitur: his consequens est, ut libertus quoque, quamdiu patroni filius nasci possit, eo iure sit, quo sunt qui patronos habent.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
