# Digesta 1.1.61-85

Justinian, Digesta, Book 1, lines 1.1.61-1.1.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/1.1.61

Dig. 1.1.7.1
Papinianus 2 def.
Ius praetorium est, quod praetores introduxerunt adiuvandi vel supplendi vel corrigendi iuris civilis gratia propter utilitatem publicam. quod et honorarium dicitur ad honorem praetorum sic nominatum.
Dig. 1.1.8
Marcianus 1 inst.
Nam et ipsum ius honorarium viva vox est iuris civilis.
Dig. 1.1.9
Gaius 1 inst.
Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur. nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium civitatis est vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis: quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.
Dig. 1.1.10pr.
Ulpianus 1 reg.
Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi.
Dig. 1.1.10.1
Ulpianus 1 reg.
Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere.
Dig. 1.1.10.2
Ulpianus 1 reg.
Iuris prudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia.
Dig. 1.1.11
Paulus 14 ad sab.
Ius pluribus modis dicitur: uno modo, cum id quod semper aequum ac bonum est ius dicitur, ut est ius naturale. altero modo, quod omnibus aut pluribus in quaque civitate utile est, ut est ius civile. nec minus ius recte appellatur in civitate nostra ius honorarium. praetor quoque ius reddere dicitur etiam cum inique decernit, relatione scilicet facta non ad id quod ita praetor fecit, sed ad illud quod praetorem facere convenit. alia significatione ius dicitur locus in quo ius redditur, appellatione collata ab eo quod fit in eo ubi fit. quem locum determinare hoc modo possumus: ubicumque praetor salva maiestate imperii sui salvoque more maiorum ius dicere constituit, is locus recte ius appellatur.
Dig. 1.1.12
Marcianus 1 inst.
Nonnumquam ius etiam pro necessitudine dicimus veluti " est mihi ius cognationis vel adfinitatis. "
Dig. 1.2.0. De origine iuris et omnium magistratuum et successione prudentium.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
