# Digesta 1.1.652-690

Justinian, Digesta, Book 1, lines 1.1.652-1.1.690. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/1.1.652

Dig. 1.7.24
Ulpianus 1 disp.
Neque absens neque dissentiens adrogari potest.
Dig. 1.7.25pr.
Ulpianus 5 opin.
Post mortem filiae suae, quae ut mater familias quasi iure emancipata vixerat et testamento scriptis heredibus decessit, adversus factum suum, quasi non iure eam nec praesentibus testibus emancipasset, pater movere controversiam prohibetur.
Dig. 1.7.25.1
Ulpianus 5 opin.
Neque adoptare neque adrogare quis absens nec per alium eiusmodi sollemnitatem peragere potest.
Dig. 1.7.26
Iulianus 70 Dig.
Quem filius meus emancipatus adoptaverit, is nepos meus non erit.
Dig. 1.7.27
Iulianus 85 Dig.
Ex adoptivo natus adoptivi locum optinet in iure civili.
Dig. 1.7.28
Gaius 1 inst.
Liberum arbitrium est ei, qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem potestate demittere, nepotem vero in potestate retinere: vel ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero manumittere: vel omnes sui iuris efficere. eadem et de pronepote dicta esse intellegemus.
Dig. 1.7.29
Callistratus 2 inst.
Si pater naturalis loqui quidem non possit, alio tamen modo quam sermone manifestum facere possit velle se filium suum in adoptionem dare: perinde confirmatur adoptio, ac si iure facta esset.
Dig. 1.7.30
Paulus 1 reg.
Et qui uxores non habent filios adoptare possunt.
Dig. 1.7.31
Marcianus 5 reg.
Non potest filius, qui est in potestate patris, ullo modo compellere eum, ne sit in potestate, sive naturalis sive adoptivus.
Dig. 1.7.32pr.
Papinianus 31 quaest.
Nonnumquam autem impubes qui adoptatus est audiendus erit, si pubes factus emancipari desideret, idque causa cognita per iudicem statuendum erit.
Dig. 1.7.32.1
Papinianus 31 quaest.
Imperator titus antoninus rescripsit privignum suum tutori adoptare permittendum.
Dig. 1.7.33
Marcianus 5 reg.
Et si pubes factus non expedire sibi in potestatem eius redigi probaverit, aequum esse emancipari eum a patre adoptivo atque ita pristinum ius reciperare.
Dig. 1.7.34
Paulus 11 quaest.
Quaesitum est, si tibi filius in adoptionem hac lege sit datus, ut post triennium puta eundem mihi in adoptionem des, an actio ulla sit. et labeo putat nullam esse actionem: nec enim moribus nostris convenit filium temporalem habere.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
