# Digesta 1.1.902-922

Justinian, Digesta, Book 1, lines 1.1.902-1.1.922. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/1.1.902

Sed et patronos egentes de suis libertis querentes audiet, maxime si aegros se esse dicant desiderentque a libertis exhiberi.
Dig. 1.12.1.3
Ulpianus l.S. de off. praef. urb.
Relegandi deportandique in insulam, quam imperator adsignaverit, licentiam habet.
Dig. 1.12.1.4
Ulpianus l.S. de off. praef. urb.
Initio eiusdem epistulae ita scriptum est: " cum urbem nostram fidei tuae commiserimus": quidquid igitur intra urbem admittitur, ad praefectum urbi videtur pertinere. sed et si quid intra centensimum miliarium admissum sit, ad praefectum urbi pertinet: si ultra ipsum lapidem, egressum est praefecti urbi notionem.
Dig. 1.12.1.5
Ulpianus l.S. de off. praef. urb.
Si quis servum suum adulterium commisisse dicat in uxorem suam, apud praefectum urbi erit audiendus.
Dig. 1.12.1.6
Ulpianus l.S. de off. praef. urb.
Sed et ex interdictis quod vi aut clam aut interdicto unde vi audire potest.
Dig. 1.12.1.7
Ulpianus l.S. de off. praef. urb.
Solent ad praefecturam urbis remitti etiam tutores sive curatores, qui male in tutela sive cura versati graviore animadversione indigent, quam ut sufficiat eis suspectorum infamia: quos probari poterit vel nummis datis tutelam occupasse, vel praemio accepto operam dedisse ut non idoneus tutor alicui daretur, vel consulto circa edendum patrimonium quantitatem minuisse, vel evidenti fraude pupilli bona alienasse.
Dig. 1.12.1.8
Ulpianus l.S. de off. praef. urb.
Quod autem dictum est, ut servos de dominis querentes praefectus audiat, sic accipiemus non accusantes dominos ( hoc enim nequaquam servo permittendum est nisi ex causis receptis) sed si verecunde expostulent, si saevitiam, si duritiam, si famem, qua eos premant, si obscenitatem, in qua eos compulerint vel compellant, apud praefectum urbi exponant. hoc quoque officium praefecto urbi a divo severo datum est, ut mancipia tueatur ne prostituantur.
Dig. 1.12.1.9
Ulpianus l.S. de off. praef. urb.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
