Latin
Book 10, lines 10.1.110-10.1.127
Justinian, Digesta 10.1.110-127
Not analysed yet
Dig. 10. 2. 3
Gaius 7 ad ed. provinc.
Plane ad officium iudicis nonnumquam pertinet, ut debita et credita singulis pro solido aliis alia adtribuat, quia saepe et solutio et exactio partium non minima incommoda habet. nec tamen scilicet haec adtributio illud efficit, ut quis solus totum debeat vel totum alicui soli debeatur, sed ut, sive agendum sit, partim suo partim procuratorio nomine agat, sive cum eo agatur, partim suo partim procuratorio nomine conveniatur. nam licet libera potestas esse maneat creditoribus cum singulis experiundi, tamen et his libera potestas est suo loco substituendi eos, in quos onera actionis officio iudicis translata sunt.
Dig. 10. 2. 4pr.
Ulpianus 19 ad ed.
Ceterae itaque res praeter nomina veniunt in hoc iudicium. sin autem nomen uni ex heredibus legatum sit, iudicio familiae erciscundae hoc heres consequitur.
Dig. 10. 2. 4. 1
Ulpianus 19 ad ed.
Mala medicamenta et venena veniunt quidem in iudicium, sed iudex omnino interponere se in his non debet: boni enim et innocentis viri officio eum fungi oportet: tantundem debebit facere et in libris improbatae lectionis, magicis forte vel his similibus. haec enim omnia protinus corrumpenda sunt.
Dig. 10. 2. 4. 2
Ulpianus 19 ad ed.
Sed et si quid ex peculatu vel ex sacrilegio quaesitum erit vel vi aut latrocinio aut adgressura, hoc non dividetur.
Dig. 10. 2. 4. 3
Ulpianus 19 ad ed.
Sed et tabulas testamenti debebit aut apud eum, qui ex maiore parte heres est, iubere manere aut in aede deponi. nam et labeo scribit vendita hereditate tabulas testamenti descriptas deponi oportere: heredem enim exemplum debere dare, tabulas vero authenticas ipsum retinere aut in aede deponere.
Dig. 10. 2. 5
Gaius 7 ad ed. provinc.
Si quae sunt cautiones hereditariae, eas iudex curare debet ut apud eum maneant, qui maiore ex parte heres sit, ceteri descriptum et recognitum faciant, cautione interposita, ut, cum res exegerit, ipsae exhibeantur. si omnes isdem ex partibus heredes sint nec inter eos conveniat, apud quem potius esse debeant, sortiri eos oportet: aut ex consensu vel suffragio eligendus est amicus, apud quem deponantur: vel in aede sacra deponi debent.