Latin
Book 10, lines 10.1.200-10.1.223
Justinian, Digesta 10.1.200-223
Not analysed yet
Dig. 10. 2. 18. 1
Ulpianus 19 ad ed.
Sed an in familiae erciscundae iudicium de morte testatoris vel de morte uxoris liberorumque suorum habebunt quaestionem heredes, quaeritur: et rectissime pomponius ait haec ad divisionem rerum hereditariarum non pertinere.
Dig. 10. 2. 18. 2
Ulpianus 19 ad ed.
Idem quaerit, si quis testamento caverit, ut servus exportandus veneat, officio familiae erciscundae iudicis contineri, ut voluntas defuncti non intercidat. sed et cum monumentum iussit testator fieri, familiae erciscundae agent, ut fiat. idem tamen temptat, quia heredum interest, quos ius monumenti sequitur, praescriptis verbis posse eos experiri, ut monumentum fiat.
Dig. 10. 2. 18. 3
Ulpianus 19 ad ed.
Sumptuum, quos unus ex heredibus bona fide fecerit, usuras quoque consequi potest a coherede ex die morae secundum rescriptum imperatorum severi et antonini.
Dig. 10. 2. 18. 4
Ulpianus 19 ad ed.
Celsus etiam illud eleganter adicit coheredem et si non solvit habere familiae erciscundae iudicium, ut cogatur coheres solvere, cum alias non sit liberaturus rem creditor, nisi in solidum ei satisfiat.
Dig. 10. 2. 18. 5
Ulpianus 19 ad ed.
Si filius familias patri heres pro parte extitisset et a creditoribus peculiaribus conveniretur, cum paratus sit solvere id omne quod debetur, per doli exceptionem consequetur a creditoribus mandari sibi actiones: sed etiam familiae erciscundae iudicium cum coheredibus haberet ^habet^.
Dig. 10. 2. 18. 6
Ulpianus 19 ad ed.
Cum unus ex heredibus legatum exsolvit ei, qui missus fuerat in possessionem legatorum servandorum causa, putat papinianus, et verum est, familiae erciscundae iudicium ei competere adversus coheredes, quia non alias discederet legatarius a possessione, quam vice pignoris erat consecutus, quam si totum ei legatum fuisset exsolutum.
Dig. 10. 2. 18. 7
Ulpianus 19 ad ed.
Sed et si quis titio debitum solverit, ne pignus veniret, neratius scribit familiae erciscundae iudicio eum posse experiri.
Dig. 10. 2. 19
Gaius 7 ad ed. provinc.
Item ex diverso similiter prospicere iudex debet, ut quod unus ex heredibus ex re hereditaria percepit stipulatusve est non ad eius solius lucrum pertineat. quae ita scilicet consequetur iudex, si aut reputationes inter eos fecerit aut si curaverit cautiones interponi, quibus inter eos communicentur commoda et incommoda.