Latin
Book 10, lines 10.1.260-10.1.289
Justinian, Digesta 10.1.260-289
Not analysed yet
Dig. 10. 2. 22. 1
Ulpianus 19 ad ed.
Familiae erciscundae iudex ita potest pluribus eandem rem adiudicare, si aut pluribus fuerit unius rei praeceptio relicta (ubi etiam necessitatem facere pomponius scribit, ut pluribus adiudicetur) vel si certam partem unicuique coheredum adsignet: sed potest etiam licitatione admissa uni rem adiudicare:
Dig. 10. 2. 22. 2
Ulpianus 19 ad ed.
Sed et regionibus divisum fundum posse adiudicare secundum divisionem nemo dubitaverit.
Dig. 10. 2. 22. 3
Ulpianus 19 ad ed.
Sed etiam cum adiudicat, poterit imponere aliquam servitutem, ut alium alii servum faciat ex is ^iis^ quos adiudicat: sed si pure alii adiudicaverit fundum, alium adiudicando amplius servitutem imponere non poterit.
Dig. 10. 2. 22. 4
Ulpianus 19 ad ed.
Familiae erciscundae iudicium ex duobus constat, id est rebus atque praestationibus, quae sunt personales actiones.
Dig. 10. 2. 22. 5
Ulpianus 19 ad ed.
Papinianus de re quae apud hostes est Marcellum reprehendit, quod non putat in praestationes eius rei venire in familiae erciscundae iudicium, quae apud hostes est. quid enim impedimentum est rei praestationem venire, cum et ipsa veniat.
Dig. 10. 2. 23
Paulus 23 ad ed.
Propter spem postliminii? scilicet cum cautione, quia possunt non reverti: nisi si tantum aestimatus sit dubius eventus.
Dig. 10. 2. 24pr.
Ulpianus 19 ad ed.
Sed et eius rei, quae in rebus humanis esse desiit, veniunt praestationes: et ego papiniano consentio.
Dig. 10. 2. 24. 1
Ulpianus 19 ad ed.
Familiae erciscundae iudicium et inter bonorum possessores et inter eum cui restituta est hereditas ex trebelliano senatus consulto et ceteros honorarios successores locum habet.
Dig. 10. 2. 25pr.
Paulus 23 ad ed.
Heredes eius, qui apud hostes decessit, hoc iudicio experiri possunt.
Dig. 10. 2. 25. 1
Paulus 23 ad ed.
Si miles alium castrensium, alium ceterorum bonorum heredem fecerit, non est locus familiae erciscundae iudicio: divisum est enim per constitutiones inter eos patrimonium, quemadmodum cessat familiae erciscundae iudicium, cum nihil in corporibus, sed omnia in nominibus sunt.