Latin
Book 10, lines 10.1.419-10.1.442
Justinian, Digesta 10.1.419-442
Not analysed yet
Dig. 10. 2. 43
Ulpianus 30 ad sab.
Arbitrum familiae erciscundae vel unus petere potest: nam provocare apud iudicem vel unum heredem posse palam est: igitur et praesentibus ceteris et invitis poterit vel unus arbitrum poscere.
Dig. 10. 2. 44pr.
Paulus 6 ad sab.
Inter coheredes etiam communi dividundo agi potest, ut res dumtaxat quae eorum communes sint et causae ex his rebus pendentes in iudicium veniant, de ceteris vero in integro sit familiae erciscundae iudicium.
Dig. 10. 2. 44. 1
Paulus 6 ad sab.
Si familiae erciscundae vel communi dividundo actum sit, adiudicationes praetor tuetur exceptiones aut actiones dando.
Dig. 10. 2. 44. 2
Paulus 6 ad sab.
Si coheredes absente uno coherede rem vendiderunt et in ea re dolo malo fecerunt, quo plus ad eos perveniret, vel familiae erciscundae iudicio praestabunt ei qui afuit vel hereditatis petitione.
Dig. 10. 2. 44. 3
Paulus 6 ad sab.
Fructus, quos ante aditam hereditatem ex fundo hereditario heres capit, non aliter familiae erciscundae iudicio praestare eum iulianus ait, quam si, cum sciret hereditarium fundum esse, ceperit.
Dig. 10. 2. 44. 4
Paulus 6 ad sab.
Qui familiae erciscundae et communi dividundo et finium regundorum agunt, et actores sunt et rei et ideo iurare debent non calumniae causa litem intendere et non calumniae causa ad infitias ire.
Dig. 10. 2. 44. 5
Paulus 6 ad sab.
Quod ex facto suo unus ex coheredibus ex stipulatione hereditaria praestat, a coherede non repetet: veluti si a se heredeque suo dolum malum afuturum defunctus spopondit vel neque per se neque per heredem suum fore, quo minus quis eat agat. immo et si reliqui propter factum unius teneri coeperint, quasi condicio stipulationis hereditariae exstiterit, habebunt familiae erciscundae iudicium cum eo, propter quem commissa sit stipulatio.
Dig. 10. 2. 44. 6
Paulus 6 ad sab.
Si quis stipulatus fuerit titium heredemque eius ratum habiturum et titius pluribus heredibus relictis decesserit, eum solum teneri qui non habuit ratum et solum ex heredibus stipulatoris acturum a quo fuerit petitum.