Latin
Book 10, lines 10.1.485-10.1.509
Justinian, Digesta 10.1.485-509
Not analysed yet
Dig. 10. 2. 52. 2
Iulianus 2 ad urs. ferocem.
Arbiter familiae erciscundae inter me et te sumptus quaedam mihi, quaedam tibi adiudicare volebat, pro his rebus alterum alteri condemnandos esse intellegebat: quaesitum est, an possit pensatione ultro citroque condemnationis facta eum solum, cuius summa excederet, eius dumtaxat summae, quae ita excederet, damnare. et placuit posse id arbitrum facere.
Dig. 10. 2. 52. 3
Iulianus 2 ad urs. ferocem.
Cum familiae erciscundae vel communi dividundo agitur, universae res aestimari debent, non singularum rerum partes.
Dig. 10. 2. 53
Ulpianus 2 resp.
Pecuniam, quam filius emancipatus ita credidit, ut patri solveretur, ita demum in hereditatem patris numerari, si patri adversus filium eiusdem quantitatis nomine actio competebat.
Dig. 10. 2. 54
Nerva 3 membr.
Ex hereditate lucii titii, quae mihi et tibi communis erat, fundi partem meam alienavi, deinde familiae erciscundae iudicium inter nos acceptum est. neque ea pars quae mea fuit in iudicio veniet, cum alienata de hereditate exierit, neque tua, quia etiamsi remanet in pristino iure hereditariaque est, tamen alienatione meae partis exit de communione. utrum autem unus heres partem suam non alienaverit an plures, nihil interest, si modo aliqua portio alienata ab aliquo ex heredibus hereditaria esse desiit.
Dig. 10. 2. 55
Ulpianus 2 ad ed.
Si familiae erciscundae vel communi dividundo iudicium agatur et divisio tam difficilis sit, ut paene impossibilis esse videatur, potest iudex in unius personam totam condemnationem conferre et adiudicare omnes res.
Dig. 10. 2. 56
Paulus 23 ad ed.
Non solum in finium regundorum, sed et familiae erciscundae iudicio praeteriti quoque temporis fructus veniunt.
Dig. 10. 2. 57
Papinianus 2 resp.
Arbitro quoque accepto fratres communem hereditatem consensu dividentes pietatis officio funguntur, quam revocari non oportet, licet arbiter sententiam iurgio perempto non dixerit, si non intercedat aetatis auxilium.
Dig. 10. 3. 0. Communi dividundo.
Dig. 10. 3. 1
Paulus 23 ad ed.
Communi dividundo iudicium ideo necessarium fuit, quod pro socio actio magis ad personales invicem praestationes pertinet quam ad communium rerum divisionem. denique cessat communi dividundo iudicium, si res communis non sit.