# Digesta 10.1.534-557

Justinian, Digesta, Book 10, lines 10.1.534-10.1.557. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/10.1.534

Dig. 10.3.4.4
Ulpianus 19 ad ed.
Eapropter scribit iulianus, si missi in possessionem damni infecti simus et ante, quam possidere iuberemur, ego insulam fulsero, sumptum istum communi dividundo iudicio consequi me non posse.
Dig. 10.3.5
Iulianus 2 ad urs. ferocem.
Sed si res non defenderetur et ideo iussi sumus a praetore eas aedes possidere et ex hoc dominium earum nancisceremur, respondit proculus communi dividundo iudicio partem eius impensae me servaturum esse.
Dig. 10.3.6pr.
Ulpianus 19 ad ed.
Si quis putans sibi cum titio fundum communem esse fructus perceperit vel sumptum fecerit, cum esset cum alio communis, agi poterit utili communi dividundo iudicio.
Dig. 10.3.6.1
Ulpianus 19 ad ed.
Quare et si fundum titius alienaverit, licet hic communi dividundo iudicio locus non sit, quia a communione discessum est, utili tamen locum futurum, quod datur de praestationibus, quotiens communis esse desiit.
Dig. 10.3.6.2
Ulpianus 19 ad ed.
Sive autem locando fundum communem sive colendo de fundo communi quid socius consecutus sit, communi dividundo iudicio tenebitur, et si quidem communi nomine id fecit, neque lucrum neque damnum sentire eum oportet, si vero non communi nomine, sed ut lucretur solus, magis esse oportet, ut damnum ad ipsum respiciat. hoc autem ideo praestat communi dividundo iudicio, quia videtur partem suam non potuisse expedite locare. ceterum non alias communi dividundo iudicio locus erit, ut et papinianus scribit, nisi id demum gessit, sine quo partem suam recte administrare non potuit: alioquin si potuit, habet negotiorum gestorum actionem eaque tenetur.
Dig. 10.3.6.3
Ulpianus 19 ad ed.
Si quid post acceptum communi dividundo iudicium fuerit impensum, nerva recte existimat etiam hoc venire.
Dig. 10.3.6.4
Ulpianus 19 ad ed.
Sed et partum venire sabinus et atilicinus responderunt.
Dig. 10.3.6.5
Ulpianus 19 ad ed.
Sed et accessionem et decessionem hoc iudicium accipere idem existimaverunt.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
