# Digesta 10.1.558-578

Justinian, Digesta, Book 10, lines 10.1.558-10.1.578. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/10.1.558

Dig. 10.3.6.6
Ulpianus 19 ad ed.
Si quis in communem locum mortuum intulerit, an religiosum fecerit videndum. et sane ius quidem inferendi in sepulchrum unicuique in solidum competit, locum autem purum alter non potest facere religiosum. trebatius autem et labeo quamquam putant non esse locum religiosum factum, tamen putant in factum agendum.
Dig. 10.3.6.7
Ulpianus 19 ad ed.
Si damni infecti in solidum pro aedibus caveris, labeo ait communi dividundo iudicium tibi non esse, cum necesse tibi non fuerit in solidum cavere, sed sufficere pro parte tua: quae sententia vera est.
Dig. 10.3.6.8
Ulpianus 19 ad ed.
Si fundus communis nobis sit, sed pignori datus a me, venit quidem in communi dividundo iudicio, sed ius pignoris creditori manebit, etiamsi adiudicatus fuerit: nam et si pars socio tradita fuisset, integrum maneret. arbitrum autem communi dividundo hoc minoris partem aestimare debere, quod ex pacto vendere eam rem creditor potest, iulianus ait.
Dig. 10.3.6.9
Ulpianus 19 ad ed.
Idem iulianus scribit, si is, cum quo servum communem habebam, partem suam mihi pignori dederit et communi dividundo agere coeperit, pigneraticia exceptione eum summoveri debere: sed si exceptione usus non fuero, officium iudicis erit, ut, cum debitori totum hominem adiudicaverit, partis aestimatione eum condemnet. manere enim integrum ius pignoris: quod si adiudicaverit iudex mihi, tanti dumtaxat me condemnet, quanto pluris pignus sit quam pecunia credita, et debitorem a me iubeat liberari.
Dig. 10.3.6.10
Ulpianus 19 ad ed.
Officio iudicis etiam talis adiudicatio fieri potest, ut alteri fundum, alteri usum fructum adiudicet.
Dig. 10.3.6.11
Ulpianus 19 ad ed.
Cetera eadem sunt, quae in familiae erciscundae iudicio tractavimus.
Dig. 10.3.6.12
Ulpianus 19 ad ed.
Urseius ait, cum in communi aedificio vicinus nuntiavit ne quid operis fieret, si unus ex sociis ex hac causa damnatus fuisset, posse eam poenam a socio pro parte servare: iulianus autem recte notat ita demum hoc verum esse, si interfuit aedium hoc fieri.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
