# Digesta 10.1.663-686

Justinian, Digesta, Book 10, lines 10.1.663-10.1.686. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/10.1.663

Dig. 10.3.14.2
Paulus 3 ad plaut.
Si conveniat, ne omnino divisio fiat, huiusmodi pactum nullas vires habere manifestissimum est. sin autem intra certum tempus, quod etiam ipsius rei qualitati prodest, valet.
Dig. 10.3.14.3
Paulus 3 ad plaut.
Si inter socios convenisset, ne intra certum tempus societas divideretur, quin vendere liceat ei, qui tali conventione tenetur, non est dubium: quare emptor quoque communi dividundo agendo eadem exceptione summovebitur, qua auctor eius summoveretur.
Dig. 10.3.14.4
Paulus 3 ad plaut.
Si paciscatur socius, ne partem suam petat, effectu tollitur societas.
Dig. 10.3.15
Paulus 5 ad plaut.
Si socius servi communis nomine conventus et condemnatus sit, aget communi dividundo et antequam praestet: nam et si noxali iudicio cum uno actum sit, statim aget cum socio, ut ei pars traderetur, cautionibus interpositis, ut, si non dederit, reddat.
Dig. 10.3.16
Paulus 6 ad plaut.
Cum socii dividunt societatem, de eo, quod sub condicione deberetur, cautiones intervenire solent.
Dig. 10.3.17
Modestinus 9 reg.
Qui coheredes habet, si fundum pignori datum a testatore suo comparaverit a creditore, non debet a coheredibus iudicio communi dividundo conveniri.
Dig. 10.3.18
Iavolenus 2 epist.
Ut fundus hereditarius fundo non hereditario serviat, arbiter disponere non potest, quia ultra id quod in iudicium deductum est excedere potestas iudicis non potest.
Dig. 10.3.19pr.
Paulus 6 ad sab.
Arbor quae in confinio nata est, item lapis qui per utrumque fundum extenditur quamdiu cohaeret fundo, e regione cuiusque finium utriusque sunt nec in communi dividundo iudicium veniunt: sed cum aut lapis exemptus aut arbor eruta vel succisa est, communis pro indiviso fiet et veniet in communi dividundo iudicium: nam quod erat finitis partibus, rursus confunditur. qua re duabus massis duorum dominorum conflatis tota massa communis est, etiamsi aliquid ex prima specie separatum maneat: ita arbor et lapis separatus a fundo confundit ius dominii.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
