# Digesta 10.1.723-740

Justinian, Digesta, Book 10, lines 10.1.723-10.1.740. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/10.1.723

Dig. 10.3.27
Paulus 3 epit. alf. Dig.
De communi servo unus ex sociis quaestionem habere nisi communis negotii causa iure non potest.
Dig. 10.3.28
Papinianus 7 quaest.
Sabinus ait in re communi neminem dominorum iure facere quicquam invito altero posse. unde manifestum est prohibendi ius esse: in re enim pari potiorem causam esse prohibentis constat. sed etsi in communi prohiberi socius a socio ne quid faciat potest, ut tamen factum opus tollat, cogi non potest, si, cum prohibere poterat, hoc praetermisit: et ideo per communi dividundo actionem damnum sarciri poterit. sin autem facienti consensit, nec pro damno habet actionem. quod si quid absente socio ad laesionem eius fecit, tunc etiam tollere cogitur.
Dig. 10.3.29pr.
Paulus 2 quaest.
Si quis, cum existimaverit fundum communem sibi cum maevio esse, quem cum titio communem habebat, impendisset, recte dicitur etiam communi dividundo iudicium ei sufficere: hoc enim est, si sciam rem communem esse, ignorem autem cuius socii: neque enim negotia socii gero, sed propriam rem tueor et magis ex re, in quam impenditur, quam ex persona socii actio nascitur. denique ea actione pupillum teneri dicimus, ut impendia restituat officio iudicis. diversa causa est eius, qui putat se in rem propriam impendere, cum sit communis: huic enim nec communi dividundo iudicium competit nec utile dandum est. ille enim qui scit rem esse communem vel aliena negotia eo animo gerit, ut aliquem sibi obliget, et in persona labitur.
Dig. 10.3.29.1
Paulus 2 quaest.
Pomponius scripsit posci iudicem posse a quolibet sociorum: sed etiamsi unus ex sociis mutus erit, recte cum eo communi dividundo agi.
Dig. 10.3.30
Scaevola 1 resp.
Communi dividundo iudicio recte agi, sive neuter possideat sive alter sociorum fundum non possideat.
Dig. 10.3.31
Paulus 15 resp.
Bina mancipia, quae ex hereditate paterna iussu praetoris pupillis ministerii causa reservata essent, divisa non videri, sed omnium communia permansisse.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
