Latin
Book 11, lines 11.1.1-11.1.28
Justinian, Digesta 11.1.1-28
Not analysed yet
LIBER UNDECIMUS
Dig. 11. 1. 0. De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.
Dig. 11. 2. 0. De quibus rebus ad eundem iudicem eatur.
Dig. 11. 3. 0. De servo corrupto.
Dig. 11. 4. 0. De fugitivis.
Dig. 11. 5. 0. De aleatoribus.
Dig. 11. 6. 0. Si mensor falsum modum dixerit.
Dig. 11. 7. 0. De religiosis et sumptibus funerum et ut funus ducere liceat.
Dig. 11. 8. 0. De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.
Dig. 11. 1. 0. De interrogationibus in iure faciendis et interrogatoriis actionibus.
Dig. 11. 1. 1pr.
Callistratus 2 ed. monit.
Totiens heres in iure interrogandus est, qua ex parte heres sit, quotiens adversus eum actio instituitur et dubitat actor, qua ex parte is, cum quo agere velit, heres sit. est autem interrogatio tunc necessaria, cum in personam sit actio et ita, si certum petetur, ne, dum ignoret actor, qua ex parte adversarius defuncto heres exstiterit, interdum plus petendo aliquid damni sentiat.
Dig. 11. 1. 1. 1
Callistratus 2 ed. monit.
Interrogatoriis autem actionibus hodie non utimur, quia nemo cogitur ante iudicium de suo iure aliquid respondere, ideoque minus frequentantur et in desuetudinem abierunt. sed tantummodo ad probationes litigatoribus sufficiunt ea, quae ab adversa parte expressa fuerint apud iudices vel in hereditatibus vel in aliis rebus, quae in causis vertuntur.
Dig. 11. 1. 2
Ulpianus 22 ad ed.
Edictum de interrogationibus ideo praetor proposuit, quia sciebat difficile esse ei, qui heredem bonorumve possessorem convenit, probare aliquem esse heredem bonorumve possessorem,
Dig. 11. 1. 3
Paulus 17 ad ed.
Quia plerumque difficilis probatio aditae hereditatis est.
Dig. 11. 1. 4pr.
Ulpianus 22 ad ed.
Voluit praetor adstringere eum qui convenitur ex sua in iudicio responsione, ut vel confitendo vel mentiendo sese oneret, simul etiam portionis, pro qua quisque heres extitit, ex interrogatione certioretur.
Dig. 11. 1. 4. 1
Ulpianus 22 ad ed.
Quod ait praetor: "qui in iure interrogatus responderit" sic accipiendum est apud magistratus populi romani vel praesides provinciarum vel alios iudices: ius enim eum solum locum esse, ubi iuris dicendi vel iudicandi gratia consistat, vel si domi vel itinere hoc agat.