# Digesta 11.1.146-157

Justinian, Digesta, Book 11, lines 11.1.146-11.1.157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/11.1.146

Dig. 11.1.18
Iulianus 4 ad urs. ferocem.
Qui ex parte dimidia heres erat cum absentem coheredem suum defendere vellet, ut satisdationis onus evitare possit, respondit se solum heredem esse et condemnatus est: quaerebat actor, cum ipse solvendo non esset, an rescisso superiore iudicio in eum, qui re vera heres erat, actio dari deberet. proculus respondit rescisso iudicio posse agi, idque est verum.
Dig. 11.1.19
Papinianus 8 quaest.
Si filius, cum pro patre suo ageret, taceat interrogatus, omnia perinde observanda erunt, ac si non esset interrogatus.
Dig. 11.1.20pr.
Paulus 2 quaest.
Qui servum alienum responderit suum esse, si noxali iudicio conventus sit, dominum liberat: aliter atque si quis confessus sit se occidisse servum quem alius occidit, vel si quis responderit se heredem: nam his casibus non liberatur qui fecit vel qui heres est. nec haec inter se contraria sunt: nam superiore casu ex persona servi duo tenentur, sicut in servo communi dicimus, ubi altero convento alter quoque liberatur: at is qui confitetur se occidisse vel vulnerasse suo nomine tenetur, nec debet impunitum esse delictum eius qui fecit propter eum qui respondit: nisi quasi defensor eius qui admisit vel heredis litem subiit hoc genere: tunc enim in factum exceptione data summovendus est actor, quia ille negotiorum gestorum vel mandati actione recepturus est quod praestitit: idem est in eo, qui mandatu heredis heredem se esse respondit vel cum eum alias defendere vellet.
Dig. 11.1.20.1
Paulus 2 quaest.
In iure interrogatus, an fundum possideat, quaero an respondere cogendus sit et quota ex parte fundum possideat. respondi: iavolenus scribit possessorem fundi cogi debere respondere, quota ex parte fundum possideat, ut si minore ex parte possidere se dicat, in aliam partem, quae non defenderetur, in possessionem actor mittatur.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
