# Digesta 11.1.184-201

Justinian, Digesta, Book 11, lines 11.1.184-11.1.201. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/11.1.184

Dig. 11.3.1.3
Ulpianus 23 ad ed.
Persuadere autem est plus quam compelli atque cogi sibi parere. sed persuadere twn meswn estin, nam et bonum consilium quis dando potest suadere et malum: et ideo praetor adiecit " dolo malo, quo eum deteriorem faceret": neque enim delinquit, nisi qui tale aliquid servo persuadet, ex quo eum faciat deteriorem. qui igitur servum sollicitat ad aliquid vel faciendum vel cogitandum improbe, hic videtur hoc edicto notari.
Dig. 11.3.1.4
Ulpianus 23 ad ed.
Sed utrum ita demum tenetur, si bonae frugi servum perpulit ad delinquendum, an vero et si malum hortatus est vel malo monstravit, quemadmodum faceret? et est verius etiam si malo monstravit, in quem modum delinqueret, teneri eum. immo et si erat servus omnimodo fugiturus vel furtum facturus, hic vero laudator huius propositi extitit, tenetur: non enim oportet laudando augeri malitiam. sive ergo bonum servum fecerit malum sive malum fecerit deteriorem, corrupisse videbitur.
Dig. 11.3.1.5
Ulpianus 23 ad ed.
Is quoque deteriorem facit, qui servo persuadet, ut iniuriam faceret vel furtum vel fugeret vel alienum servum ut sollicitaret vel ut peculium intricaret, aut amator existeret vel erro vel malis artibus esset deditus vel in spectaculis nimius vel seditiosus: vel si actori suasit verbis sive pretio, ut rationes dominicas intercideret adulteraret vel etiam ut rationem sibi commissam turbaret:
Dig. 11.3.2
Paulus 19 ad ed.
Vel luxuriosum vel contumacem fecit: quive ut stuprum pateretur persuadet.
Dig. 11.3.3pr.
Ulpianus 23 ad ed.
Dolo malo adiecto calliditatem notat praetor eius qui persuadet: ceterum si quis sine dolo deteriorem fecerit, non notatur, et si lusus gratia fecit, non tenetur.
Dig. 11.3.3.1
Ulpianus 23 ad ed.
Unde quaeritur, si quis servo alieno suaserit in tectum ascendere vel in puteum descendere et ille parens ascenderit vel descenderit et ceciderit crusque vel quid aliud fregerit vel perierit, an teneatur: et si quidem sine dolo malo fecerit, non tenetur, si dolo malo, tenebitur.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
