# Digesta 11.1.491-517

Justinian, Digesta, Book 11, lines 11.1.491-11.1.517. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/11.1.491

Dig. 11.7.6.1
Ulpianus 25 ad ed.
Si adhuc monumentum purum est, poterit quis hoc et vendere et donare. si cenotaphium fit, posse hoc venire dicendum est: nec enim esse hoc religiosum divi fratres rescripserunt.
Dig. 11.7.7pr.
Gaius 19 ad ed. provinc.
Is qui intulit mortuum in alienum locum aut tollere id quod intulit aut loci pretium praestare cogitur per in factum actionem, quae tam heredi quam in heredem competit et perpetua est.
Dig. 11.7.7.1
Gaius 19 ad ed. provinc.
Adversus eum, qui in alterius arcam lapideam, in qua adhuc mortuus non erit conditus, mortuum intulerit, utilem actionem in factum proconsul dat, quia non proprie vel in sepulchrum vel in locum alterius intulisse dici potest.
Dig. 11.7.8pr.
Ulpianus 25 ad ed.
Ossa quae ab alio illata sunt vel corpus an liceat domino loci effodere vel eruere sine decreto pontificum seu iussu principis, quaestionis est: et ait labeo exspectandum vel permissum pontificale seu iussionem principis, alioquin iniuriarum fore actionem adversus eum qui eiecit.
Dig. 11.7.8.1
Ulpianus 25 ad ed.
Si locus religiosus pro puro venisse dicetur, praetor in factum actionem in eum dat ei ad quem ea res pertinet: quae actio et in heredem competit, cum quasi ex empto actionem contineat.
Dig. 11.7.8.2
Ulpianus 25 ad ed.
Si in locum publicis usibus destinatum intulerit quis mortuum, praetor in eum iudicium dat, si dolo fecerit et erit extra ordinem plectendus, modica tamen coercitione: sed si sine dolo, absolvendus est.
Dig. 11.7.8.3
Ulpianus 25 ad ed.
In hac autem actione loci puri appellatio et ad aedificium producenda est.
Dig. 11.7.8.4
Ulpianus 25 ad ed.
Nec solum domino haec actio competit, verum ei quoque, qui eiusdem loci habet usum fructum vel aliquam servitutem, quia ius prohibendi etiam hi habent.
Dig. 11.7.8.5
Ulpianus 25 ad ed.
Ei, qui prohibitus est inferre in eum locum, quo ei ius inferendi esset, in factum actio competit et interdictum, etiamsi non ipse prohibitus sit, sed procurator eius, quia intellectu aliquo ipse prohibitus videtur.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
