Latin
Book 11, lines 11.1.59-11.1.82
Justinian, Digesta 11.1.59-82
Not analysed yet
Dig. 11. 1. 9. 5
Ulpianus 22 ad ed.
Qui interrogatus heredem se responderit nec adiecerit ex qua parte, ex asse respondisse dicendum est, nisi forte ita interrogetur, an ex dimidia parte heres sit, et responderit "heres sum": hic enim magis eum puto ad interrogatum respondisse.
Dig. 11. 1. 9. 6
Ulpianus 22 ad ed.
Illud quaeritur, an quis cogatur respondere, utrum ex testamento heres sit, et utrum suo nomine ei quaesita sit hereditas an per eos quos suo iuri subiectos habet vel per eum cui heres extitit. summatim igitur praetor cognoscere debebit, cum quaeratur, an quis respondere debeat quo iure heres sit, ut, si valde interesse compererit, plenius responderi iubeat. quae optinere debent non solum in heredibus sed etiam in honorariis successoribus.
Dig. 11. 1. 9. 7
Ulpianus 22 ad ed.
Denique iulianus scribit eum quoque, cui est hereditas restituta, debere in iure interrogatum respondere, an ei hereditas sit restituta.
Dig. 11. 1. 9. 8
Ulpianus 22 ad ed.
Si de peculio agatur, non oportere responderi a patre vel domino, an in potestate habeat filium vel servum, quia hoc solum quaeritur, an peculium apud eum cum quo agitur est.
Dig. 11. 1. 10
Paulus 48 ad ed.
Non alienum est eum, a quo damni infecti stipulari velimus, interrogare in iure, an aedes eius vel locus sit, ex quo damnum timeatur, et pro qua parte, ut, si neget suum praedium esse nec caveat damni infecti, aut cedere aut, resistendum putaverit, quasi dolo versatus tradere compellatur.
Dig. 11. 1. 11pr.
Ulpianus 22 ad ed.
De aetate quoque interdum interrogatus respondere debebit.
Dig. 11. 1. 11. 1
Ulpianus 22 ad ed.
Si quis, cum heres non esset, interrogatus responderit ex parte heredem esse, sic convenietur, atque si ex ea parte heres esset: fides enim ei contra se habebitur.
Dig. 11. 1. 11. 2
Ulpianus 22 ad ed.
Qui ex quadrante heres vel omnino cum heres non esset responderit se heredem ex asse, in assem instituta actione convenietur.