# Digesta 11.1.593-622

Justinian, Digesta, Book 11, lines 11.1.593-11.1.622. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/11.1.593

Dig. 11.7.14.14
Ulpianus 25 ad ed.
Divus autem marcus rescripsit eum heredem, qui prohibet funerari ab eo quem testator elegit, non recte facere: poenam tamen in eum statutam non esse.
Dig. 11.7.14.15
Ulpianus 25 ad ed.
Qui mandatu alterius funeravit, non habet funerariam actionem, sed is scilicet, qui mandavit funerandum sive solvit ei cui mandavit sive debet. quod si pupillus mandavit sine tutore auctore, utilem funerariam dandam adversus heredem ei qui impendit: lucrari enim heredem iniquum est. si autem pupillus funus ad se pertinens sine tutoris auctoritate mandavit, dandam in eum actionem arbitror, si et heres extitit ei qui funeratus est solvendoque hereditas est. contra si quis mandatu heredis funeravit, non posse eum funeraria agere labeo scribit, quia habet mandati actionem.
Dig. 11.7.14.16
Ulpianus 25 ad ed.
Si tamen quasi negotium heredis gerens funeravit, licet ratum non habeat, tamen funeraria eum agere posse labeo scribit.
Dig. 11.7.14.17
Ulpianus 25 ad ed.
Datur autem haec actio adversus eos ad quos funus pertinet, ut puta adversus heredem bonorumve possessorem ceterosque successores.
Dig. 11.7.15
Pomponius 5 ad sab.
Funeris impensam et patronus, qui bonorum possessionem petit contra tabulas, praestat.
Dig. 11.7.16
Ulpianus 25 ad ed.
In eum, ad quem dotis nomine quid pervenerit, dat praetor funerariam actionem: aequissimum enim visum est veteribus mulieres quasi de patrimoniis suis ita de dotibus funerari et eum, qui morte mulieris dotem lucratur, in funus conferre debere, sive pater mulieris est sive maritus.
Dig. 11.7.17
Papinianus 3 resp.
Sed si nondum pater dotem reciperaverit, vir solus convenietur reputaturus patri, quod eo nomine praestiterit:
Dig. 11.7.18
Iulianus 10 Dig.
Impensa enim funeris aes alienum dotis est:
Dig. 11.7.19
Ulpianus 15 ad sab.
Ideoque etiam dos sentire hoc aes alienum debet.
Dig. 11.7.20pr.
Ulpianus 25 ad ed.
Neratius quaerit, si is, qui dotem dederat pro muliere, stipulatus est duas partes dotis reddi, tertiam apud maritum remanere, pactus sit, ne quid maritus in funus conferret, an funeraria maritus teneatur. et ait, si quidem ipse stipulator mulierem funeravit, locum esse pacto et inutilem ei funerariam fore: si vero alius funeravit, posse eum maritum convenire, quia pacto hoc publicum ius infringi non possit. quid tamen si quis dotem hac lege dederit pro muliere, ut ad ipsum rediret, si in matrimonio mortua esset, aut quoquo modo soluto matrimonio? numquid hic in funus non conferat? sed cum dos morte mulieris ad eum pervenerit, potest dici conferre eum.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
