Latin
Book 12, lines 12.1.1080-12.1.1095
Justinian, Digesta 12.1.1080-1095
Not analysed yet
Dig. 12. 6. 67. 1
Scaevola 5 Dig.
Tutor creditori pupilli sui plus quam debebatur exsolvit et tutelae iudicio pupillo non imputavit: quaero, an repetitionem adversus creditorem haberet. respondit habere.
Dig. 12. 6. 67. 2
Scaevola 5 Dig.
Titius cum multos creditores haberet, in quibus et seium, bona sua privatim facta venditione maevio concessit, ut satis creditoribus faceret: sed maevius solvit pecuniam seio tamquam debitam, quae iam a titio fuerat soluta: quaesitum est, cum postea repperiantur apochae apud titium debitorem partim solutae pecuniae, cui magis repetitio pecuniae indebitae solutae competit, titio debitori an maevio, qui in rem suam procurator factus est. respondit secundum ea quae proponerentur ei, qui postea solvisset.
Dig. 12. 6. 67. 3
Scaevola 5 Dig.
Idem quaesiit, an pactum, quod in pariationibus adscribi solet in hunc modum "ex hoc contractu nullam inter se controversiam amplius esse" impediat repetitionem. respondit nihil proponi, cur impediret.
Dig. 12. 6. 67. 4
Scaevola 5 Dig.
Lucius titius gaio seio minori annis viginti quinque pecuniam certam credidit et ab eo aliquantum usurarum nomine accepi, et gaii seii minoris heres adversus publium maevium a praeside provinciae in integrum restitutus est, ne debitum hereditarium solveret, et nec quicquam de usuris eiusdem sortis, quas seius minor annis viginti quinque exsolveret, repetendis tractatum apud praesidem aut ab eo est pronuntiatum: quaero, an usuras, quas gaius seius minor annis viginti quinque quoad viveret creditori exsolveret, heres eius repetere possit. respondit secundum ea quae proponerentur condici id, quod usurarum nomine defunctus solvisset, non posse. item quaero, si existimes repeti non posse, an ex alio debito heres retinere eas possit. respondit ne hoc quidem.
Dig. 12. 7. 0. De condictione sine causa.
Dig. 12. 7. 1pr.
Ulpianus 43 ad sab.
Est et haec species condictionis, si quis sine causa promiserit vel si solverit quis indebitum. qui autem promisit sine causa, condicere quantitatem non potest quam non dedit, sed ipsam obligationem.