Latin
Book 12, lines 12.1.178-12.1.204
Justinian, Digesta 12.1.178-204
Not analysed yet
Dig. 12. 1. 33
Modestinus 10 pand.
Principalibus constitutionibus cavetur, ne hi qui provinciam regunt quive circa eos sunt negotientur mutuamve pecuniam dent faenusve exerceant.
Dig. 12. 1. 34pr.
Paulus 2 sent.
Praesidis provinciae officiales, quia perpetui sunt, mutuam pecuniam dare et faenebrem exercere possunt.
Dig. 12. 1. 34. 1
Paulus 2 sent.
Praeses provinciae mutuam pecuniam faenebrem sumere non prohibetur.
Dig. 12. 1. 35
Modestinus 3 resp.
Periculum nominum ad eum, cuius culpa deterius factum probari potest, pertinet.
Dig. 12. 1. 36
Iavolenus 1 epist.
Pecuniam, quam mihi sine condicione debebas, iussu meo promisisti attio sub condicione: cum pendente condicione in eo statu sit obligatio tua adversus me, tamquam sub contrariam condicionem eam mihi spopondisti, si pendente condicione petam, an nihil acturus sum? respondit: non dubito, quin mea pecunia, quam ipse sine condicione stipulatus sum, etiam si condicio in persona atii, qui ex mea voluntate eandem pecuniam sub condicione stipulatus est, non extiterit, credita esse permaneat (perinde est enim, ac si nulla stipulatio intervenisset): pendente autem causa condicionis idem petere non possum, quoniam, cum incertum sit, an ex ea stipulatione deberi possit, ante tempus petere videor.
Dig. 12. 1. 37
Papinianus 1 def.
Cum ad praesens tempus condicio confertur, stipulatio non suspenditur et, si condicio vera sit, stipulatio tenet, quamvis tenere contrahentes condicionem ignorent, veluti "si rex parthorum vivit, centum mihi dari spondes?" eadem sunt et cum in praeteritum condicio confertur.
Dig. 12. 1. 38
Scaevola 1 quaest.
Respiciendum enim esse, an, quantum in natura hominum sit, possit scire eam debitu iri.
Dig. 12. 1. 39
Papinianus 1 def.
Itaque tunc potestatem condicionis optinet, cum in futurum confertur.
Dig. 12. 1. 40
Paulus 3 quaest.
Lecta est in auditorio aemilii papiniani praefecti praetorio iuris consulti cautio huiusmodi: "lucius titius scripsi me accepisse a publio maevio quindecim mutua numerata mihi de domo et haec quindecim proba recte dari kalendis futuris stipulatus est publius maevius, spopondi ego lucius titius. si die supra scripta summa publio maevio eive ad quem ea res pertinebit data soluta satisve eo nomine factum non erit, tunc eo amplius, quo post solvam, poenae nomine in dies triginta inque denarios centos denarios singulos dari stipulatus est publius maevius, spopondi ego lucius titius. convenitque inter nos, uti pro maevio ex summa supra scripta menstruos refundere debeam denarios trecenos ex omni summa ei heredive eius. "quaesitum est de obligatione usurarum, quoniam numerus mensium, qui solutioni competebat, transierat. dicebam, quia pacta in continenti facta stipulationi inesse creduntur, perinde esse, ac si per singulos menses certam pecuniam stipulatus, quoad tardius soluta esset, usuras adiecisset: igitur finito primo mense primae pensionis usuras currere et similiter post secundum et tertium tractum usuras non solutae pecuniae pensionis crescere nec ante sortis non solutae usuras peti posse quam ipsa sors peti potuerat. pactum autem quod subiectum est quidam dicebant ad sortis solutionem tantum pertinere, non etiam ad usurarum, quae priore parte simpliciter in stipulationem venissent, pactumque id tantum ad exceptionem prodesse et ideo non soluta pecunia statutis pensionibus ex die stipulationis usuras deberi, atque si id nominatim esset expressum. sed cum sortis petitio dilata sit, consequens est, ut etiam usurae ex eo tempore, quo moram fecit, accedant, et si, ut ille putabat, ad exceptionem tantum prodesset pactum (quamvis sententia diversa optinuerit), tamen usurarum obligatio ipso iure non committetur: non enim in mora est is, a quo pecunia propter exceptionem peti non potest. sed quantitatem, quae medio tempore colligitur, stipulamur, cum condicio exstiterit, sicut est in fructibus: idem et in usuris potest exprimi, ut ad diem non soluta pecunia quo competit usurarum nomine ex die interpositae stipulationis praestetur.