# Digesta 12.1.208-229

Justinian, Digesta, Book 12, lines 12.1.208-12.1.229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/12.1.208

Dig. 12.1.42pr.
Celsus 6 Dig.
Si ego decem stipulatus a titio deinceps stipuler a seio, quanto minus a titio consequi possim: si decem petiero a titio, non liberatur seius, alioquin nequicquam mihi cavetur: at si iudicatum fecerit titius, nihil ultra seius tenebitur. sed si cum seio egero, quantumcumque est quo minus a titio exigere potuero eo tempore, quo iudicium inter me et seium acceptum est, tanto minus a titio postea petere possum.
Dig. 12.1.42.1
Celsus 6 Dig.
Labeo ait, cum decem dari curari stipulatus sis, ideo non posse te decem dare oportere intendere, quia etiam reum locupletiorem dando promissor liberari possit: quo scilicet significat non esse cogendum eum accipere iudicium, si reum locupletem offerat.
Dig. 12.2.0. De iureiurando sive voluntario sive necessario sive iudiciali.
Dig. 12.2.1
Gaius 5 ad ed. provinc.
Maximum remedium expediendarum litium in usum venit iurisiurandi religio, qua vel ex pactione ipsorum litigatorum vel ex auctoritate iudicis deciduntur controversiae.
Dig. 12.2.2
Paulus 18 ad ed.
Iusiurandum speciem transactionis continet maioremque habet auctoritatem quam res iudicata.
Dig. 12.2.3pr.
Ulpianus 22 ad ed.
Ait praetor: " si is cum quo agetur condicione delata iuraverit". eum cum quo agetur accipere debemus ipsum reum. nec frustra adicitur " condicione delata": nam si reus iuraverit nemine ei iusiurandum deferente, praetor id iusiurandum non tuebitur: sibi enim iuravit: alioquin facillimus quisque ad iusiurandum decurrens nemine sibi deferente iusiurandum oneribus actionum se liberabit.
Dig. 12.2.3.1
Ulpianus 22 ad ed.
Quacumque autem actione quis conveniatur, si iuraverit, proficiet ei iusiurandum, sive in personam sive in rem sive in factum sive poenali actione vel quavis alia agatur sive de interdicto.
Dig. 12.2.3.2
Ulpianus 22 ad ed.
Sed et si de condicione personae fuerit iuratum, praetor iusiurandum tuebitur: ut puta detuli iusiurandum et iurasti in potestate mea te non esse: tuendum erit iusiurandum.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
