Latin
Book 12, lines 12.1.230-12.1.250
Justinian, Digesta 12.1.230-250
Not analysed yet
Dig. 12. 2. 3. 3
Ulpianus 22 ad ed.
Unde Marcellus scribit etiam de eo iurari posse, an praegnas sit mulier vel non sit, et iuriiurando standum: denique ait, si de possessione erat quaestio, servari oportere, si forte quasi praegnas ire in possessionem volebat et, cum ei contradiceretur, vel ipsa iuravit se praegnatem vel contra eam iuratum est: nam si ipsa, ibit in possessionem sine metu, si contra eam, non ibit, quamvis vere praegnas fuerit: proderitque, inquit Marcellus, mulieri iuranti iusiurandum, ne conveniatur quasi calumniae causa ventris nomine fuerit in possessionem neve vim patiatur in possessione. sed an iusiurandum eo usque prosit, ut post editum partum non quaeratur, ex eo editus sit an non sit cuius esse dicitur, Marcellus tractat: et ait veritatem esse quaerendam, quia iusiurandum alteri neque prodest neque nocet: matris igitur iusiurandum partui non proficiet: nec nocebit, si mater detulerit et iuretur ex eo praegnas non esse.
Dig. 12. 2. 3. 4
Ulpianus 22 ad ed.
Iurari autem oportet, ut delatum est iusiurandum: ceterum si ego detuli ut per deum iurares, tu per caput tuum iurasti.
Dig. 12. 2. 4
Paulus 18 ad ed.
Vel filiorum tuorum,
Dig. 12. 2. 5pr.
Ulpianus 22 ad ed.
Non erit ratum habendum iusiurandum: quod si exegi, ut per salutem tuam iurares, et iurasti, stabitur. omne enim omnino licitum iusiurandum, per quod voluit quis sibi iurari, idoneum est et si ex eo fuerit iuratum, praetor id tuebitur.
Dig. 12. 2. 5. 1
Ulpianus 22 ad ed.
Divus pius iureiurando, quod propria superstitione iuratum est, standum rescripsit.
Dig. 12. 2. 5. 2
Ulpianus 22 ad ed.
Dato iureiurando non aliud quaeritur, quam an iuratum sit, remissa quaestione an debeatur, quasi satis probatum sit iureiurando.
Dig. 12. 2. 5. 3
Ulpianus 22 ad ed.
Sed si quis illicitum iusiurandum detulerit, scilicet improbatae publice religionis, videamus an pro eo habeatur atque si iuratum non esset: quod magis existimo dicendum.