# Digesta 12.1.251-276

Justinian, Digesta, Book 12, lines 12.1.251-12.1.276. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/12.1.251

Dig. 12.2.5.4
Ulpianus 22 ad ed.
Si neque iuratum est neque remissum iusiurandum, pro eo debet haberi, atque si res in iusiurandum admissa non esset. proinde si postea iurare paratus sit, nihil ei hoc iusiurandum proficiet, quia ex eo quod delatum est iuratum non est.
Dig. 12.2.6
Paulus 19 ad ed.
Remittit iusiurandum, qui deferente se cum paratus esset adversarius iurare gratiam ei facit contentus voluntate suscepti iurisiurandi. quod si non suscepit iusiurandum, licet postea parato iurare actor nolit deferre, non videbitur remissum: nam quod susceptum est remitti debet.
Dig. 12.2.7
Ulpianus 22 ad ed.
Ait praetor: " eius rei, de qua iusiurandum delatum fuerit, neque in ipsum neque in eum ad quem ea res pertinet actionem dabo. " eius rei sic erit accipiendum, sive de tota re sive de parte sit iuratum: nam de eo quod iuratum est pollicetur se actionem non daturum neque in eum qui iuravit neque in eos qui in locum eius cui iusiurandum delatum est succedunt,
Dig. 12.2.8
Paulus 18 ad ed.
Etiamsi in rem successerint.
Dig. 12.2.9pr.
Ulpianus 22 ad ed.
Nam posteaquam iuratum est, denegatur actio: aut, si controversia erit, id est si ambigitur. an iusiurandum datum sit, exceptioni locus est.
Dig. 12.2.9.1
Ulpianus 22 ad ed.
Iureiurando dato vel remisso reus quidem adquirit exceptionem sibi aliisque, actor vero actionem adquirit, in qua hoc solum quaeritur, an iuraverit dari sibi oportere vel, cum iurare paratus esset, iusiurandum ei remissum sit.
Dig. 12.2.9.2
Ulpianus 22 ad ed.
Si damnetur quis post iusiurandum ex famoso iudicio, famosum esse magis est.
Dig. 12.2.9.3
Ulpianus 22 ad ed.
Si is, qui temporaria actione mihi obligatus erat, detulerit iusiurandum, ut iurem eum dare oportere, egoque iuravero, tempore non liberatur, quia post litem contestatam cum eo perpetuatur adversus eum obligatio.
Dig. 12.2.9.4
Ulpianus 22 ad ed.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
