# Digesta 12.1.308-325

Justinian, Digesta, Book 12, lines 12.1.308-12.1.325. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/12.1.308

Dig. 12.2.13.1
Ulpianus 22 ad ed.
Iulianus ait eum, qui iuravit fundum suum esse, post longi temporis praescriptionem etiam utilem actionem habere debere.
Dig. 12.2.13.2
Ulpianus 22 ad ed.
Idem iulianus scribit eum, qui iuravit furtum se non fecisse, videri de toto iurasse, atque ideo neque furti neque condicticia tenetur, quia condicticia, inquit, solus fur tenetur. numquid ergo qui iuravit se furtum ne fecisse hoc solo nomine, condictione si conveniatur, exceptione utatur? ceterum si contendat qui condicit quasi cum herede se furis agere, non debet repelli et quasi monomerys condictio ei dari debet adversus furis heredem nec pati eum iudex debet, si coeperit temptare probare furem.
Dig. 12.2.13.3
Ulpianus 22 ad ed.
Si quis iuraverit vendidisse me ei rem centum, ex empto agere poterit, ut ei cetera praestentur, id est res tradatur et de evictione caveatur: an tamen ad pretium consequendum ex venditio conveniri possit, videndum. et si quidem et de hoc ipso iuratum est, quod pretium solutum est, nulla pro pretio actio superest: si vero hoc non fuerit iuratum, tunc consequens est de pretio eum teneri.
Dig. 12.2.13.4
Ulpianus 22 ad ed.
Idem dicemus et si quis societatem fecisse iuraverit: nam et is pro socio poterit conveniri.
Dig. 12.2.13.5
Ulpianus 22 ad ed.
Marcellus etiam scribit, si quis iuraverit ob decem pignori dedisse fundum, non alias eum pigneraticia agere posse, quam si decem solverit: sed et illud adici fortassis eum etiam in decem ex iureiurando suo posse conveniri, quod magis probat. cui quintus saturninus consentit argumentoque utitur eius, qui iuravit eam, quae uxor sua fuerit, rem sibi in dotem dedisse: nam et hic uxori ait utilem de dote actionem dandam. quae non esse extra aequitatem posita non negaverim.
Dig. 12.2.13.6
Ulpianus 22 ad ed.
Si quis iuraverit in re pecuniaria per genium principis dare se non oportere et peieraverit vel dari sibi oportere, vel intra certum tempus iuraverit se soluturum nec solvit: imperator noster cum patre rescripsit fustibus eum castigandum dimittere et ita ei superdici: propetws my omnue.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
