# Digesta 12.1.326-352

Justinian, Digesta, Book 12, lines 12.1.326-12.1.352. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/12.1.326

Dig. 12.2.14
Paulus 3 ad ed.
Quotiens propter rem iuratur, nec parenti nec patrono remittitur iusiurandum: propter rem autem iusiurandum exigitur veluti de pecunia credita, cum iurat actor sibi dari oportere vel reus se dare non oportere. idem est, cum de pecunia constituta iusiurandum exigitur.
Dig. 12.2.15
Paulus 6 ad ed.
Ad personas egregias eosque qui valetudine impediuntur domum mitti oportet ad iurandum.
Dig. 12.2.16
Ulpianus 10 ad ed.
Si patronus libertam suam uxorem duxerit, non compelletur iurare de rerum amotarum iudicio. sed et si ipse deferat iusiurandum libertae suae, de calumnia non debet iurare.
Dig. 12.2.17pr.
Paulus 18 ad ed.
Iusiurandum, quod ex conventione extra iudicium defertur, referri non potest.
Dig. 12.2.17.1
Paulus 18 ad ed.
Pupillus tutore auctore iusiurandum deferre debet: quod si sine tutore auctore detulerit, exceptio quidem obstabit, sed replicabitur, quia rerum administrandarum ius ei non competit.
Dig. 12.2.17.2
Paulus 18 ad ed.
Si tutor qui tutelam gerit aut curator furiosi prodigive iusiurandum detulerit, ratum id haberi debet: nam et alienare res et solvi eis potest et agendo rem in iudicium deducunt.
Dig. 12.2.17.3
Paulus 18 ad ed.
Procurator quoque quod detulit ratum habendum est, scilicet si aut universorum bonorum administrationem sustinet aut si id ipsum nominatim mandatum sit aut si in rem suam procurator sit:
Dig. 12.2.18
Ulpianus 26 ad ed.
Alias autem procuratorem deferentem iusiurandum non esse audiendum iulianus libro decimo digestorum scribit, ne postea reus, qui semel iuravit, a domino conveniatur: nec multum ei proficere, si fuerit ei de rato cautum: sive enim dominus petat, cogetur docere reus liquido se iurasse posita scilicet exceptione, sive ex stipulatione de rato agat, necesse habebit ipse de periurio suo docere.
Dig. 12.2.19
Ulpianus 26 ad ed.
Si itaque mandatum fuit procuratori, ut petat, ille iusiurandum detulit, aliud fecit quam quod mandatum est.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
