# Digesta 12.1.353-388

Justinian, Digesta, Book 12, lines 12.1.353-12.1.388. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/12.1.353

Dig. 12.2.20
Paulus 18 ad ed.
Servus quod detulit vel iuravit, servetur, si peculii administrationem habuit:
Dig. 12.2.21
Gaius 5 ad ed. provinc.
Huic enim solvi quoque recte potest et novandae obligationis ius habuit.
Dig. 12.2.22
Paulus 18 ad ed.
Quidam et de peculio actionem dandam in dominum, si actori detulerit servus iusiurandum. eadem de filio familias dicenda sunt.
Dig. 12.2.23
Ulpianus 26 ad ed.
Si servus iuraverit dominum dare non oportere, exceptio domino indulgenda est sibique adversarius imputabit, qui servo detulit iusiurandum.
Dig. 12.2.24
Paulus 28 ad ed.
Multo magis proderit patri religio filii, cum quo etiam iudicium consistere potest. ipsi autem referentes condicionem eorum, quibus subiecti sunt, non faciunt deteriorem.
Dig. 12.2.25
Ulpianus 26 ad ed.
Sed et si servus meus delato vel relato ei iureiurando, iuravit rem domini esse vel ei dari oportere, puto dandam mihi actionem vel pacti exceptionem propter religionem et conventionem.
Dig. 12.2.26pr.
Paulus 18 ad ed.
Qui iurasse dicitur nihil refert cuius sexus aetatisve sit: omni enim modo custodiri debet iusiurandum adversus eum, qui contentus eo cum deferret fuit: quamvis pupillus non videatur peierare, quia sciens fallere non videatur.
Dig. 12.2.26.1
Paulus 18 ad ed.
Si pater filium dare non oportere iuraverit, cassius respondit et patri et filio dandam exceptionem iurisiurandi: si pater iuraverit in peculio nihil esse, filius conveniri poterit: sed et pater ita convenietur, ut post adquisiti peculii ratio habeatur.
Dig. 12.2.26.2
Paulus 18 ad ed.
Iurisiurandi condicio ex numero esse potest videri novandi delegandive, quia proficiscitur ex conventione, quamvis habeat et instar iudicii.
Dig. 12.2.27
Gaius 5 ad ed. provinc.
Iusiurandum etiam loco solutionis cedit.
Dig. 12.2.28pr.
Paulus 18 ad ed.
In duobus reis stipulandi ab altero delatum iusiurandum etiam alteri nocebit.
Dig. 12.2.28.1
Paulus 18 ad ed.
Quod reus iuravit, etiam fideiussori proficit. a fideiussore exactum iusiurandum prodesse etiam reo cassius et iulianus aiunt: nam quia in locum solutionis succedit, hic quoque eodem loco habendum est: si modo ideo interpositum est iusiurandum, ut de ipso contractu et de re, non de persona iurantis ageretur.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
