# Digesta 12.1.431-456

Justinian, Digesta, Book 12, lines 12.1.431-12.1.456. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/12.1.431

Dig. 12.2.30.4
Paulus 18 ad ed.
Si libertus deferente patrono iuravit se libertum non esse, ratum habendum est iusiurandum, ut nec operarum petitio nec bonorum possessio contra tabulas dari debeat.
Dig. 12.2.30.5
Paulus 18 ad ed.
Si iuravero usum fructum mihi dari oportere, non aliter dari debet, quam si caveam boni viri arbitratu me usurum et finito usu fructu restituturum.
Dig. 12.2.31
Gaius 30 ad ed. provinc.
Admonendi sumus interdum etiam post iusiurandum exactum permitti constitutionibus principum ex integro causam agere, si quis nova instrumenta se invenisse dicat, quibus nunc solis usurus sit. sed hae constitutiones tunc videntur locum habere, cum a iudice aliquis absolutus fuerit ( solent enim saepe iudices in dubiis causis exacto iureiurando secundum eum iudicare qui iuraverit): quod si alias inter ipsos iureiurando transactum sit negotium, non conceditur eandem causam retractare.
Dig. 12.2.32
Modestinus libro diff.
Iurisiurandi gratiam facere pupillus non potest.
Dig. 12.2.33
Ulpianus 28 ad sab.
Qui per salutem suam iurat, licet per deum iurare videtur ( respectu enim divini numinis ita iurat), attamen, si non ita specialiter iusiurandum ei delatum est, iurasse non videtur: et ideo ex integro sollemniter iurandum est.
Dig. 12.2.34pr.
Ulpianus 26 ad ed.
Iusiurandum et ad pecunias et ad omnes res locum habet: etiam de operis iusiurandum deferri potest. nec de iniuria queri adversarius potest, cum possit iusiurandum referre. quid tamen, si ideo dicat reus se liberatum, quoniam stichum, quem promiserat, putat decessisse? non erit tutus per relationem. et ideo ex hac causa putat Marcellus, et recte, aut remittendum ei iusiurandum aut spatium dandum, ut certioretur et sic iuret.
Dig. 12.2.34.1
Ulpianus 26 ad ed.
Defensor municipum vel cuiusvis corporis iusiurandum deferre potest, si super hoc mandatum habeat.
Dig. 12.2.34.2
Ulpianus 26 ad ed.
Pupillo non defertur iusiurandum.
Dig. 12.2.34.3
Ulpianus 26 ad ed.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
