Latin
Book 12, lines 12.1.457-12.1.481
Justinian, Digesta 12.1.457-481
Not analysed yet
Procurator non compellitur iurare nec defensor, et ita iulianus scribit libro decimo digestorum defensorem iurare non compelli sufficereque ad plenam defensionem, si paratus sit iudicium accipere.
Dig. 12. 2. 34. 4
Ulpianus 26 ad ed.
Qui iusiurandum defert, prior de calumnia debet iurare, si hoc exigatur, deinde sic ei iurabitur. hoc iusiurandum de calumnia aeque patrono parentibusque remittitur.
Dig. 12. 2. 34. 5
Ulpianus 26 ad ed.
Si de qualitate iuramenti fuerit inter partes dubitatum, conceptio eius arbitri iudicantis est.
Dig. 12. 2. 34. 6
Ulpianus 26 ad ed.
Ait praetor: "eum, a quo iusiurandum petetur, solvere aut iurare cogam": alterum itaque eligat reus, aut solvat aut iuret: si non iurat, solvere cogendus erit a praetore.
Dig. 12. 2. 34. 7
Ulpianus 26 ad ed.
Datur autem et alia facultas reo, ut, si malit, referat iusiurandum: et si is qui petet condicione iurisiurandi non utetur, iudicium ei praetor non dabit. aequissime enim hoc facit, cum non deberet displicere condicio iurisiurandi ei qui detulit: sed nec iusiurandum de calumnia referenti defertur, quia non est ferendus actor, si condicionis quam ipse detulit de calumnia velit sibi iurari.
Dig. 12. 2. 34. 8
Ulpianus 26 ad ed.
Non semper autem consonans est per omnia referri iusiurandum quale defertur, forsitan ex diversitate rerum vel personarum quibusdam emergentibus, quae varietatem inducunt: ideoque si quid tale inciderit, officio iudicis conceptio huiuscemodi iurisiurandi terminetur.
Dig. 12. 2. 34. 9
Ulpianus 26 ad ed.
Cum res in iusiurandum demissa sit, iudex iurantem absolvit: referentem audiet et, si actor iuret, condemnet reum: nolentem iurare reum si solvat, absolvit, non solventem condemnat: ex relatione non iurante actore absolvit reum.
Dig. 12. 2. 35pr.
Paulus 28 ad ed.
Tutor pupilli omnibus probationibus aliis deficientibus iusiurandum deferens audiendus est: quandoque enim pupillo denegabitur actio.
Dig. 12. 2. 35. 1
Paulus 28 ad ed.
Prodigus si deferat iusiurandum, audiendus non est: idemque in ceteris similibus ei dicendum est. nam sive pro pacto convento sive pro solutione sive pro iudicio hoc iusiurandum cedit, non ab aliis delatum probari debet, quam qui ad haec habiles sunt.