# Digesta 12.1.558-585

Justinian, Digesta, Book 12, lines 12.1.558-12.1.585. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/12.1.558

Dig. 12.3.7
Ulpianus 8 ad ed.
Volgo praesumitur alium in litem non debere iurare quam dominum litis: denique papinianus ait alium non posse iurare quam eum, qui litem suo nomine contestatus est.
Dig. 12.3.8
Marcellus 8 Dig.
Tutor rem adulti, quam possidet, restituere ei non vult: quaero, utrum quanti res est an quanti in litem iuratum fuerit condemnari debet, respondi: non est aequum pretio, id est quanti res est, litem aestimari, cum et contumacia punienda sit et arbitrio potius domini rei pretium statuendum sit potestate petitori in litem iurandi concessa.
Dig. 12.3.9
Iavolenus 15 ex cass.
Cum furti agitur, iurare ita oportet " tanti rem fuisse cum furtum factum sit", non adici " eo plurisve", quia quod res pluris est, utique tanti est.
Dig. 12.3.10
Callistratus 1 quaest.
In instrumentis, quae quis non exhibet, actori permittitur in litem iurare, quanti sua interest ea proferri, ut tanti condemnetur reus: idque etiam divus commodus rescripsit.
Dig. 12.3.11
Paulus 3 resp.
De periurio eius, qui ex necessitate iuris in litem iuravit, quaeri facile non solere.
Dig. 12.4.0. De condictione causa data causa non secuta.
Dig. 12.4.1pr.
Ulpianus 26 ad ed.
Si ob rem non inhonestam data sit pecunia, ut filius emanciparetur vel servus manumitteretur vel a lite discedatur, causa secuta repetitio cessat.
Dig. 12.4.1.1
Ulpianus 26 ad ed.
Si parendi condicioni causa tibi dedero decem, mox repudiavero hereditatem vel legatum, possum condicere.
Dig. 12.4.2
Hermogenianus 2 iuris epit.
Sed et si falsum testamentum sine scelere eius qui dedit vel inofficiosum pronuntietur, veluti causa non secuta decem repetentur.
Dig. 12.4.3pr.
Ulpianus 26 ad ed.
Dedi tibi pecuniam, ne ad iudicem iretur: quasi decidi. an possim condicere, si mihi non caveatur ad iudicem non iri? et est verum multum interesse, utrum ob hoc solum dedi, ne eatur, an ut et mihi repromittatur non iri: si ob hoc, ut et repromittatur, condici poterit, si non repromittatur: si ut ne eatur, condictio cessat quamdiu non itur.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
