# Digesta 12.1.586-606

Justinian, Digesta, Book 12, lines 12.1.586-12.1.606. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/digesta/12.1.586

Dig. 12.4.3.1
Ulpianus 26 ad ed.
Idem erit et si tibi dedero, ne stichum manumittas: nam secundum distinctionem supra scriptam aut admittenda erit repetitio aut inhibenda.
Dig. 12.4.3.2
Ulpianus 26 ad ed.
Sed si tibi dedero, ut stichum manumittas: si non facis, possum condicere, aut si me paeniteat, condicere possum.
Dig. 12.4.3.3
Ulpianus 26 ad ed.
Quid si ita dedi, ut intra certum tempus manumittas? si nondum tempus praeteriit, inhibenda erit repetitio, nisi paeniteat: quod si praeteriit, condici poterit. sed si stichus decesserit, an repeti quod datum est possit? proculus ait, si post id temporis decesserit, quo manumitti potuit, repetitionem esse, si minus, cessare.
Dig. 12.4.3.4
Ulpianus 26 ad ed.
Quin immo et si nihil tibi dedi, ut manumitteres, placuerat tamen, ut darem, ultro tibi competere actionem, quae ex hoc contractu nascitur, id est condictionem defuncto quoque eo.
Dig. 12.4.3.5
Ulpianus 26 ad ed.
Si liber homo, qui bona fide serviebat, mihi pecuniam dederit, ut eum manumittam, et fecero: postea liber probatus an mihi condicere possit, quaeritur. et iulianus libro undecimo digestorum scribit competere manumisso repetitionem. neratius etiam libro membranarum refert paridem pantomimum a domitia neronis filia decem, quae ei pro libertate dederat, repetisse per iudicem nec fuisse quaesitum, an domitia sciens liberum accepisset.
Dig. 12.4.3.6
Ulpianus 26 ad ed.
Si quis quasi statuliber mihi decem dederit, cum iussus non esset, condicere eum decem celsus scribit.
Dig. 12.4.3.7
Ulpianus 26 ad ed.
Sed si servus, qui testamento heredi iussus erat decem dare et liber esse, codicillis pure libertatem accepit et id ignorans dederit heredi decem, an repetere possit? et refert patrem suum celsum existimasse repetere eum non posse: sed ipse celsus naturali aequitate motus putat repeti posse. quae sententia verior est, quamquam constet, ut et ipse ait, eum qui dedit ea spe, quod se ab eo qui acceperit remunerari existimaret vel amiciorem sibi esse eum futurum, repetere non posse opinione falsa deceptum.

---

Justinian, DIGESTA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
