Latin
Book 12, lines 12.1.670-12.1.703
Justinian, Digesta 12.1.670-703
Not analysed yet
Dig. 12. 5. 0. De condictione ob turpem vel iniustam causam.
Dig. 12. 5. 1pr.
Paulus 10 ad sab.
Omne quod datur aut ob rem datur aut ob causam, et ob rem aut turpem aut honestam: turpem autem, aut ut dantis sit turpitudo, non accipientis, aut ut accipientis dumtaxat, non etiam dantis, aut utriusque.
Dig. 12. 5. 1. 1
Paulus 10 ad sab.
Ob rem igitur honestam datum ita repeti potest, si res, propter quam datum est, secuta non est.
Dig. 12. 5. 1. 2
Paulus 10 ad sab.
Quod si turpis causa accipientis fuerit, etiamsi res secuta sit, repeti potest:
Dig. 12. 5. 2pr.
Ulpianus 26 ad ed.
Ut puta dedi tibi ne sacrilegium facias, ne furtum, ne hominem occidas. in qua specie iulianus scribit, si tibi dedero, ne hominem occidas, condici posse:
Dig. 12. 5. 2. 1
Ulpianus 26 ad ed.
Item si tibi dedero, ut rem mihi reddas depositam apud te vel ut instrumentum mihi redderes.
Dig. 12. 5. 2. 2
Ulpianus 26 ad ed.
Sed si dedi, ut secundum me in bona causa iudex pronuntiaret, est quidem relatum condictioni locum esse: sed hic quoque crimen contrahit (iudicem enim corrumpere videtur) et non ita pridem imperator noster constituit litem eum perdere.
Dig. 12. 5. 3
Paulus 10 ad sab.
Ubi autem et dantis et accipientis turpitudo versatur, non posse repeti dicimus: veluti si pecunia detur, ut male iudicetur.
Dig. 12. 5. 4pr.
Ulpianus 26 ad ed.
Idem si ob stuprum datum sit, vel si quis in adulterio deprehensus redemerit se: cessat enim repetitio, idque sabinus et pegasus responderunt.
Dig. 12. 5. 4. 1
Ulpianus 26 ad ed.
Item si dederit fur, ne proderetur, quoniam utriusque turpitudo versatur, cessat repetitio.
Dig. 12. 5. 4. 2
Ulpianus 26 ad ed.
Quotiens autem solius accipientis turpitudo versatur, celsus ait repeti posse: veluti si tibi dedero, ne mihi iniuriam facias.
Dig. 12. 5. 4. 3
Ulpianus 26 ad ed.
Sed quod meretrici datur, repeti non potest, ut labeo et Marcellus scribunt, sed nova ratione, non ea, quod utriusque turpitudo versatur, sed solius dantis: illam enim turpiter facere, quod sit meretrix, non turpiter accipere, cum sit meretrix.